Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l., som følger Aa.

Cum Jacobus Danielis canonicus prebendatus ecclesie b. Marie virginis Haffnensis Roskildensis diocesis de bonis sibi a deo collatis missam de corpore Christi in parrochiali ecclesia Nakskowo Ottoniensis diocesis singulis quintis feriis sollempniter decantandam instituit, et ad quam populi confluit multitudo, ut igitur cultus divinus plus valeat augeri populique christiani devotio eo ferventius accrescat in futurum, quo sibi pia largitione sedis apostolice concessas indulgentias in suorum remissionem peccaminum uberius senserit profuturas, supplicat igitur dictus Jacobus, quatenus omnibus vere penitentibus et confessis, qui missam predictam audierint seu in ejusdem sustentationem manus porrexerint adjutrices seu alias suis auxilio et favore pias Christi fidelium elemosinas in usum dicte misse celebrande procuraverint, in dictis singulis quintis feriis unum, in festo vero corporis dominici singulis annis decem annos indulgentiarum totidemque carenas de injunctis eis etiam sollempnibus penitentiis dignemini relaxare, ac <concedere> quod indulgentie hujusmodi perpetue sint durature.

<Fiat. O. Datum Mantue 12. kal. febr. anno 2>.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.