Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l., dog følger APD i højere grad Aa's læsninger.

Cum devotissimus s. v. et s. Romane ecclesie filius Ericus Dacie Svecie Norvegie Gotorum Slavorumque regnorum rex et dux Pomeranie ad fidei exaltationem orthodoxe, et ut in ecclesia dei scientiarum propagata margarita palmites fructuosiores succedant, sinceris aspirans affectibus in aliquo regnorum suorum loco de ipsius bonis uberi largitione impensa generale studium vigere desideret, in ipsis quoque regnis et presertim regno Dacie nonnulle cathedrales ecclesie, quarum persone sunt regulari observantie mancipate, fore cense<a>ntur, apud quas, personis eisdem ad alia regularia loca in dictis regnis translatis seu alias ipsis congrua provisione decreta, studium accom[m]ode etiam non sine divinorum nominis et cultus augmento erigi et formari poterit antedictum, si apostolice sedis opitulentur auctoritas pariter et favores, supplicat e. s. v. dictus rex, quatenus circa premissa paterno concurrentes assensu devotis vestris archiepiscopo Lundensis et episcopo Roskildensis ecclesiarum et eorum cuilibet conjunctim et divisim in eodem regno consistentibus apud aliquam ex hujusmodi ecclesiis seu alio quocunque loco ad id forsitan magis apto et idoneo in eisdem regnis constituto ad id per dictum regem eligendo hujusmodi studium per se vel alium seu alios erigendi et ordinandi omnesque et singulos regulares personas inibi hujusmodi observantie ascriptas ad alia loca ordinis earundem in dictis regnis consistentia ad hoc idonea transferendi seu eis inibi, quamdiu in humanis egerint, dimissis illis provisionem aliquam, sicuti circumscriptis singulis congruentius fieri poterit, assignandi pariter et deputandi necnon de ipsius <ecclesie>, ac illa seculari inantea reputata extantibus facultatibus redditibus ac juribus et emolumentis quibuslibet, in quibuscunque etiam consistere dinoscantur, et prout illa se extendent in ipsa ecclesia nonnulla dignitates personatus officia canonicatus et prebendas ac alia beneficia ecclesiastica cum cura et sine cura in theologia necnon artium et medicine magistris ac in utroque jure doctoribus inibi legentibus et disputantibus ac actus scolasticos quoscunque juxta dispositionem et ordinationem generalis studii exercentibus conferendi et dictam ecclesiam in secularem cathedralem creandi et instituendi seu alio loco forsitan, ut premittitur, per eundem regem eligendo assignationes facultatum reddituum fructuum et proventuum ad dictum erigendum studium deputandorum in collegia portiones collegiaturas et prebendas predictorum magistrorum et doctorum ordinandi faciendi distribuendi et dividendi collationemque ordinationem dispositionem et provisionem omnimodas dignitatum etc. ac aliorum beneficiorum seu portionum collegiaturarum et prebendarum hujusmodi, quotienscunque illas aut illa inantea vacare contigerit, eisdem magistris et doctoribus perpetuo reservandi ac omnia alia, que in premissis et circa ea quomodolibet necessaria fuerint, faciendi gerendi et exercendi licentiam et facultatem concedere et insuper hujusmodi studio et illius universitati etiam pro singulis eorum suppositis omnia et singula immunitates et libertates prerogativas exemptiones et privilegia studio Parisiensi et ejus universitati ex quibuscunque apostolicis et aliis concessionibus etiam de jure vel consvetudine quomodolibet debita elargiri ascribere et ministrare dignemini non obstantibus constitutionibus apostolicis ceterisque contrariis quibuscunque cum clausulis oportunis.

Fiat O.

Datum Mantue 7. kal. febr. anno 2.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.