Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter Aa, lakuner udfyldt efter Aa1.

[Mar]tinus episcopus servus servorum dei / carissimo in Christo filio Erico Regi Dacie illustri / salutem et apostolicam benediccionem ♦

Licet nostrorum gestorum conscii / nostraque contenti consciencia prolaciones dicencium ut eis libet honesto silencio contempnere soleamus nunc tamen arguimur contra justiciam egisse / quod omnino a veritate alienum est / et tantam diffamacionis calumpniam tacite preterire non possumus / ♦

Sane cum legimus litteras tue serenitatis nomine nuper ad nos directas . plenas inhonestate ac verbis minime regali dignitati convenientibus / nullo modo ex ejusdem tue serenitatis mente tam impudicam verborum congeriem . tamque inconsideratas et inconsultas sentencias emanasse credere valemus / ♦

In hiis siquidem nonnulla scripta sunt / ab omni reverencia et devocione erga nos et sedem apostolicam remota que quamvis detestabilia sint atque singulari supplicio punienda . [ea] omnia primum in domino confisi . deinde in consciencia nostra contempnimus [et pro] nichilo reputamus . / ♦

Verum quia ut credimus hujusmodi literarum [noticiam] celerius ad nos pervenisse quam ad tuam celsitudinem / cum [veluti dix]imus ex mente tue serenitatis derivatas esse minime [putemus] harum literarum copiam de verbo ad verbum presentibus interclusam [tibi destinandam] duximus ut intelligas quales secretarios [ habes quibus] negocia tua exequenda committis / ♦

Ceterum [incedentes per vestigia] humilitatis quemadmodum proprius filius dei unicus [dum in terris esset sua] predicacione sanctissima ac suis accionibus [nos docuit et memorat]arum literarum injustam contumeliam negligentes [tueque celsitudini gratific]are volentes super hiis que a nobis [petis tamen tibi concedend]um esse duximus / quantum honestas et [recta racio persuasit] ♦

[Da]tum Florencie viii ydus Septembris ♦

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.