Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Herico regi Dacie.

Cum gravi querela nobis exposuit Gaspar episcopus Osiliensis, quod, cum fuit assecutus possessionem sue Osiliensis ecclesie, cupiens conditionem et statum ejus more soli<ci>ti pastoris diligenter inquirere, ipsam invenit multipliciter defraudatam et aliquibus injustis alienationibus diminutam per quemdam Wilhelmum de Warensbeth militem, pretendentem se vasallum ecclesie inemorate, sui olim immediati predecessoris nepotem, tot de bonis et possessionibus ipsius ecclesie detinentem et injuste occupantem, quot olim quatuor vasallis militibus et totidem clientibus suffecerunt, ipsumque etiam Wilhelmum ex deputatione predecessoris antedicti viginti sex annis vel circa advocatum ejusdem ecclesie seu vicedominum in temporalibus extitisse et de certis castris terris et possessionibus ad eandem ecclesiam spectantibus gubernationi sue commissam percepisse et levasse omnes proventus, nec de ipsis rationem ullo tempore redditam apparere, sed potius ipsos proventus in suam propriam utilitatem esse conversos.

Asseruit preterea idem episcopus castra eadem, quibus preerat ipse Wilhelmus, taliter ipsius culpa esse collapsa, quod non possent cum pluribus florenorum millibus reformari, et colonos et rusticos ad cultum possessionum ecclesie deputatos in suis propriis edificationibus sumptuosis preter lignamina et alias res ablatas ecclesie occupatos et aliis etiain suis occupationibus nimium gravatos et pluribus ipsorum colonorum et rusticorum ipsi ecclesie subjectorum de ipsius terris et possessionibus ad suas proprias possessiones colendas et laborandas traductis territoria dicte ecclesie inculta et deserta reliquisse, necnon in grave prejudicium mense episcopalis de libro ei assignato, in quo erant bona descripta ipsi mense spectantia, cartas aliquas abstulisse et abrasisse, ut de bonis predictis, quibus ecclesiam spoliaverat, facilius occultaret, et alia plura injusta et enormia commisisse in grave prefati episcopi et ecclesie sue prejudicium et jacturam, et requisitum pluries amicabiliter ab eodem episcopo de satisfactione condigna in partibus satisfacere noluisse aliqualiter.

Quamobrem prefatus episcopus ad curiam nostram venit et, sicut est debitum, pro consecutione juris sui et sue ecclesie indemnitate causam committi contra predictum Wilhelmum fecit et ipso legitime vocato ad judicium et non comparente contra eundem excommunicationis et quasdam alias sententias obtinuit, que nulla appellatione suspensa in rem judicatam transiverunt.

Verum, quia sententie hujusmodi non prodessent, nisi executioni debite mandarentur, fraternitatem tuam hortamur, ut ob nostram et apostolice sedis reverentiam circa executionem sententiarum predictarum prefato episcopo Osiliensi seu vicariis et procuratoribus ejus faveas et assistas consiliis auxiliis et favoribus oportunis, etiam, si opus erit, cum potentia brachii tui, ut idem episcopus earundem sententiarum effectum sine aliquo impedimento juxta tenorem executorialium literarum desuper concessarum valeat consequi et realiter obtinere, in quo rem deo acceptam facies favendo justitie contra ecclesie spoliatorem et nobis etiam complacentiam facies singularem.

Datum Rome apud s. Mariam majorem.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.