Tekst og udgave
forrige næste

Arkivalske oplysninger og tekst efter Archiv f. Österreichische Geschichte l.l.

Preclare princeps illustris frater etcetera. Noverit vestra serenitas quomodo heri hoc est ipso die sancti Matthæi cum serenissimo princip domino Erico rege Dacie per unum miliare ultra Bochnia in campo convenimus ipsumque, ut decuit, suscepimus in caritate fraterna, quem cum ad civitatem reduximus, in domibus nostris locavimus. Inprimis serenissime domine Zophie omnibusque et singulis baronibus clientibus et regni nostri incolis immensas retulit graciarum acciones de magnificencia et honore pro parte nostra nobis absentibus sibi exhibitis et impensis se et sua gratuite offerens ad omnia nostra beneplacita et mandata ad que sua possibilitas se extendit.

Cui respondimus, quod pro honore suo parati complacere sumus et fuimus, non tantum in hiis modicis honoribus per prefatam consortem nostram et regni nostri subditos sibi exhibitis sed majoribus, quibus sciremus et possemus. Qui cum per prefatam nostram consortem ad solempnitatem sue coronacionis fuisset studiose invitatus, se protunc obtulit solempnitati predicte interesse ipsamque in omnibus sibi possibilibus et honorare, dum a rege Romanorum reverteretur feliciter, quem tunc visitare proponebat, apud quem dum fuisset scito et intellecto, quomodo prefatus rex Romanorum ad solempnitatem predicte coronacionis per nunccios et litteras nostras pro consolacione nostra et festi solempnitatis consortis nostre predicte honore fuisset invitatus, apud Suam Serenitatem institit, ut votis nostris annueret ac nostre affectuose voluntati in veniendo ad nos complaceret, qui quamvis arduis regni sui fuisset ut asseruit occupatus negociis, tamen ad suas instantes peticiones in L .... ad metas sui regni accessit volens satisfacere votis suis atque nostris nosque et hanc solempnitatem coronacionis consortis nostre honorare, dummodo circa suum adventum provideremus id, quod sui et nostri foret honoris. Ad quod sibi respondimus in effectu, quod omnem magnificentiam commodum et honorem non tantum in hoc adventu quinymo in omni casu se offerente parati sumus Sue Serenitati exhibere et, nisi esset hec baronum clientum et pro majori parte regni nostri terrigenarum, quam pro die dominico proxime venturo in Cracovia indiximus convencio, que nostrum et Serenitatis Sue bonum concernit negocia et honorem, ad suscipiendum Suam Serenitatem quanto ulterius possemus libentissime transiremus. Sue ergo Serenitati et Fraternitati supplicamus, quatenus considerata hac necessitate nostra contractuum in predicta convencione fiendorum et maxime, ne forte absencia predictis nostris generet tedium et gravamen, quos ex post ita de facili, si forte eos ad propria redire contingeret, non possemus convocare, ipse ut incepit instet apud Suam Serenitatem, ut illam voluntatem, quam ad peticiones nostras et suas instantes habet et habuit, ad effectum deducat, ut scilicet venire dignetur pro nostra consolacione singulari. Nosque taliter circa dictam convencionem et ipsius tractatus occupati mittemus de nostro consilio nunccios honorabiles pro Sua Serenitate suscipienda atque conducenda, et nihilominus tractatibus in predicta convencione expeditis in propria persona in obvium Sue Serenitati quanto ulterius poterimus procedemus. In hoc ergo sua voluntas recedit, quod pro adducendo rege Romanorum predicto solus vadit dehinc propria in persona. Cui junximus reverendum in Christo patrem etcetera sincere nobis dilectos, qui in obviam ad suscipiendum ipsum vadunt cum rege Dacie predicto;

verum serenissime princeps, antequam de mittendis istis nunciis in obvium regi Romanorum conclusum fuisset, cujus articuli responsio propter continuacionem primitus est descripta, prefatus dux (!) Dacie per hec verba vel similia nos et nostrum consilium est allocutus:

Serenissime princeps frater et domine carissime! Reduco Serenitatem Vestram ad memoriam, quomodo alias inter nepotem meum ducem Pomeranie et Serenitatis Vestre filiam sponsalia fuerunt contracta per Serenitatis Vestre nunccios et meos speciales, de quo ego semper habui consolacionem specialem, quo stante serenissimus dominus rex Romanorum frater meus et vester mihi intimavit, quomodo cum eadem Vestra Serenitas secum in Hungaria fuisset constituta, inter cetera doluit rex Hungarie predictus, quod iterata sponsalia inter filium marchionis Brandenburgensis et Serenitatis Vestre filiam sunt contracta, asserens, quomodo pro filie Serenitatis Vestre statu et honore teneatur consulere et vellet, quod is inter prefatum filium marchionis rescinderetur contractus, primusque inter nepotem regis Dacie sorciatur effectum. Cui regi Hungarie prout dicit dedissemus potestatem de filia nostra, propter quod, si venirem cum nepote meo prefato, non dubitaret, quod, ipso operante predicta sponsalia ad effectum et consumacionem devenirent. In spem ergo contractus inter nepotem meum et Serenitatis Vestre filiam per nunccios facti et regis Romanorum intimata mihi per ipsum aliquo modo finem posset accipere, qui respondit, quod ex potestate per nos sibi tradita sue fuit et est voluntatis, quod predicta sponsalia consumentur. Consuluit tamen mihi, quod super his Serenitati Vestre omnibus accederem et debitum honorem impendam. Veni ergo, serenissime princeps, volens scire, an contractus predictus et regis Romanorum intimata finem optatum per me debeat habere et effectum

Ad quod sibi respondimus, quod nostre consvetudinis non erat absque consilio preclari principis ducis magni fratris nostri et aliorum principum et baronum ad negocia gravis importancie, prout ista sunt, dare responsa nec occurrit nobis pro hac vice, quod talem potestatem prefato fratri nostro regi Romanorum de filia nostra dedissemus. Attamen postquam cum prefato fratre nostro et aliis principibus et baronibus consilium habuerimus, vobis super his racionabile dabimus responsum.

Postquam autem prefata fuisset peracta et consumata, venit die hesterna episcopus Lubucensis cum litteris ex parte electorum imperii nobis destinatis, quarum copias Vestre Fraternitati dirigimus presentibus interclusis, ultra quas quidem litteras vigore credencie ex parte prefatorum electorum coram nobis peroravit, quomodo prefati electores imperii veridice intellexissent, quod dominus rex Dacie inter ceteras causas eciam propter hanc ad dominum regem Romanorum descenderet propria in persona, quod sibi terram Nowemarchie Prutenis seu Cruciferis obligatam redimere concederet et liberare. Et quia tam dictam Novammarchiam, quam eciam antequam asserunt ad imperium spectare, ideo nobis idem dominus episcopus pro parte eorum instanter supplicavit, quatenus apud dominum regem Romanorum instare ipsorum intuitu vellemus, quod suum consensum et voluntatem predicto regi Dacie pro sepedicta terra Novemarchie non preberet, quod erga nos modis omnibus vellent promereri.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.