Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter Aa.

Omnibus presens scriptum cernentibus Abraham Semundi villanus Haffnensis salutem in domino sempiternam. ♦

Noverint universi presentes et futuri, me a discreto viro Laurencio Winnere consule Haffnensi latore presentium unam curiam sibi prius impigneratam [austra]liter a pretorio, mediante tamen communi plathea dicta Rathusstræde, in parochia sancti Petri Haffnis sitam, quam quidem curiam cum dilecta uxore sua Katerina, quam pronunc habet, habuit, cum singulis pertinentiis suis, scilicet longitudine et latitudine, sicut Petrus Ørn ab ipso prius in conductu habuit, preter illam partem terrule occidentalem, quam a dicto Laurencio specialiter concessam habuit, a proximo festo pasche et sic ad duodecim annos continuos immediate subsequentes, veraciter conduxisse, sub conditionibus infrascriptis, ♦

Primo quod ego prenominatus Abraham predicto Laurencio Wynnere de ipsa curia ratione pensionis duodecim cum dimidio solidos grossorum duobus terminis anni, videlicet dimidium pensionis in festo sancti Michaelis et aliud dimidium in festo pasche persolvam expedite quolibet annorum duodecim predictorum, [.....] notabile edificium in dicta curia melioravero, sive de novo construxero, aut pontes ad usum [.....] elapsis predictis duodecim annis, secundum arbitrium quatuor virorum discretorum [.....] me vel heredibus meis per ipsum vel heredes suos, si sibi pl[.....] aut sibi [.....] ego prescriptus Abraham in dicta [.....] annuatim dando postea sicut prius, donec predicta edificia, ut prescriptum est, a me vel heredibus meis per ipsum vel heredes suos integraliter redempta fuerint per presentes ♦

Item si ego prenominatus Abraham vel heredes mei in aliquo predictorum duodecim annorum ultra prefixos terminos scilicet Michaelis et pasche in sub[.....] pensione tardaverimus et pre[.....] tarda solutione idem Laurencius Wynnere dampnum quodvis [.....] tunc ego dictus Abraham vel heredes mei ipsi Laurencio vel heredibus suis totum dampnum, quod proinde ipsi fuerit, una cum annua pensione sine aliquo reclamationis scrupulo reddere et refundere verissime teneamur. ♦

In cujus rei testimonium sigillum meum una cum sigillis virorum discretorum, scilicet Petri Michaelis, consulis Haffnensis, Nicolai Jude, et Jacobi Michaelis villanorum ibidem presentibus est appensum. ♦

Datum anno domini mcd[xx]iiiio., feria quarta pasche ♦

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.