Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter Aa.

Omnibus presens scriptum cernentibus vel audientibus Helena Michaelisdatter salutem in domino sempiternam ♦

Noverint universi presentes et futuri quod recognosco me deliberato animo maturoque consilio amicorum meorum in salutem anime mee Johannis Nicolai filii mei et aliorum parentum meorum in salutem anime claustro sanctorum Johannis baptiste et Marie Magdalene in Dwholm in Morssø Burglanensis dyocesis duas curias meas dedisse scotasse pariterque resignasse unam in Thyffzhøff in qua pronunc residet quidam Laurencius Awonis situatam cum omnibus dicte curie pertinentiis agris pratis et omnibus aliis mobilibus et immobilibus nullis demptis sicut pater meus eandem curiam cum matre mea habuit ab antiquo tali condicione addita quod prior et fratres ejusdem claustri in altari sancte Anne in qualibet semel ebdomeda unam missam pro salute anime mee meorumque parentum in ecclesia eorum perpetue statuant celebrari et sex pund anone ante festum purificacionis beate virginis mihi quam diu vixero tribuant annuatim ♦

Alteram vero curiam in Tæberingh sitam in qua pronunc residet quidam Thomas cum ipsius curie pertinenciis mobilibus et immobilibus nil exceptis perpetue possidendam condicione tali apposita quod mihi mansiones domos ad dies meos ordinant congruentes salvis et conscriptis quare me et meos heredes obligo antedicto claustro prefatas curias appropriare libere ab impedicione omnium quorumcunque ♦

In cujus scotacionis seu donacionis testimonium sigillum meum una cum sigillis nobilium virorum domini Nicolai Krabbe militis Magni Petri Erici Kiid Cristierni Block Petri Nicolai Bomøwe et Andree Petri de Fortofft armigerorum presentibus est appensum ♦

Datum anno domini mcdxxiiii die ipso sancti Michaelis archangeli ♦

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.