Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Vacante nuper parrochiali ecclesia, que prepositura ruralis dicitur, in Ederstede Slesvicensis diocesis per obitum Johannis Strandingh, Nicolaus Stenwere, alias Zurekol, eandem auctoritate ordinaria extitit assecutus. Supplicat igitur Hermannus Singher presbiter Verdensis diocesis, quatenus sibi de parrochiali ecclesia in Miltstede dicte Slesvicensis diocesis, vacante per assecutionem alterius beneficii curati dicti Nicolai [fructus 7 mr.], dignemini providere, non obstantibus canonicatu et prebenda [ecclesie] Slesvicensis, de quibus auctoritate apostolica extitit sibi provisum, cujus possessionem nondum habet [fructus 4 mr.] ...

Supplicat Hinricus Brugghe clericus Raseburgensis diocesis, quatenus sibi de parrochiali ecclesia, que prepositura ruralis existit, vacante per obitum Johannis Strandingh [fructus 12 mr.], dignemini providere.

Concessum pro utroque.

Datum Rome apud ss. Apostolos 8. id. maji anno 8.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.