Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter A.

In nomine sancte et individue trinitatis amen ♦

Ad decorem domus dei et cultum divinum decenter preservandum nos Cristiernus dei et apostolice sedis gracia episcopus Ripensis cum consilio et consensu dilecti capituli nostri Ripensis statuimus et ordinamus firmiter observari quod quilibet qui in canonicum Ripensem imposterum sit receptus unam marcham puri et boni argenti pleni ponderis coloniensis pro novis cappis choralibus comparandis necnon aliis ornamentis ecclesie nostre Ripensi necessariis per tutores fabrice acquirendis seu alio modo in certos usus ipsius ecclesie convertendam infra lapsum unius anni annum inchoando a prima die ipsius canonici installacionis per se vel procuratorem suum sine omni ulteriori dilacione in presencia fratrum capitularium congregatorum exponere procuret tutoribus et assignet / ♦

Deficiens vero in solucione dicti argenti si est residens quousque reddiderit careat distribucione / qui autem residens non existit dabit duplum si negligens fuerit ut premittitur in solvendo ♦ ut autem hoc statutum debitum sorciatur effectum exequcionem hujusmodi archidiacono qui pro tempore fuerit committimus dantes ei plenam auctoritatem penam predictam a delinquentibus per censuram ecclesiaticam extorquendi et in usus ecclesie ut prefertur fideliter convertendi ♦

In cujus rei firmiorem evidenciam sigillum nostrum una cum sigillo nostri capituli presentibus est appensum ♦

Datum anno domini mo cdxxv sabbato trinitatis ♦

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.