Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Universis [etc.] Antonius [etc.]

Ad universitatis [etc.] quod venerabilis vir dominus Ywarus Tordonis archidiaconus ecclesie Ripensis pro parte annate sive mediorum fructuum primi anni archidiaconatus dicte ecclesie Ripensis, in quibus camere apostolice ratione provisionis sibi de eodem apostolica auctoritate facte sub certis penis [etc.], 12 fl. auri de camera, nobis pro dicta camera recipientibus, die date presentium per manus honorabilis viri domini Palnonis Daa canonici dicte ecclesie Ripensis solvi fecit realiter [etc.]

De quibus quidem 12 fl. auri de camera pro parte et in deductionem annate sive [etc.] dicti archidiaconatus ecclesie Ripensis nobis datis et solutis prefatum dominum Ywarum archidiaconum eiusque heredes successores et bona ac omnes etc. tenore [etc.] In quorum [etc.]

Datum Rome apud ss. Apostolos die 5. mensis julii sub anno 1425 indictione 3. pontificatus anno 8.

I perioden 1. januar 2017 til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.