Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Lite vertente inter Johannem Petri et Johannem de Bortzowe litterarum apostolicarum scriptorem et abbreviatorem de prepositura ecclesie Roskildensis coram domino cardinali Tricoricensi judice et commissario et in causa hujusmodi ad nonnullas citationes seu alios actus judiciales processo, prefatus Johannes de Bortzowe in Romana curia extitit vita functus.

Ne igitur predicto Johanni Petri alius novus surrogetur adversarius, supplicat, quatinus ipsum Johannem Petri in omni jure, si quod dicto Johanni de Bortzowe tempore obitus sui competebat in dicta prepositura, que in prefata ecclesia Roskildensi dignitas curata ac electiva et major post pontificalem existit [fructus 50 mr.], dignemini surrogare et nichilominus sibi de eadem, sive ut premittitur sive per promotionem domini Olavi Olavi episcopi ad ecclesiam Arusiensem factam vacet, providere.

Fiat. O.

Datum Rome apud ss. Apostolos 7. id. sept. anno 10.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.