Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter Aa.

Omnibus presens scriptum cernentibus Johannes Nicholai de Awensberigh . miles salutem in domino . ♦

Noverint universi me a venerabilibus viris preposito et capitulo Wibergensibus quandam curiam Thiælrisæ cum omnibus aliis bonis suis, in parochia Thiælæ sitam, quam de Johanne Gunnissøn scotationis titulo habuerint cum suis pertinentiis nullis penitus demptis cum molendino Vore Mølle dicto nec non bonis suis desolatis in campis Florup et Gamelbye et cum parte eorum in campo Søndrop in parochia Wamen pro annua pensione ad dies meos veraciter conduxisse, de quibus quidem bonis predictis preposito et capitulo vel saltem illi vicario, qui quotidianam missam ante altare sancti Augustini in ecclesia Wibergensi continuaverit sex oras annone, tripartite cum modio sættingh. et hoc quando molendinum antedictum est constructum, si non constructum quinque oras prenotate mensure annuatim infra medium quadragesime expedite solvam et exponam, hoc etiam adjecto, quod silvam predictorum bonorum teneam et defendam indescisam, nisi solummodo ad structuram bonorum eorumdem, ♦

Insuper omnia et singula bona annuatim cum omnibus suis juribus colonis edificiis, famulis, jumentis et holzkiorn statim post mortem meam ad capitulum Wibergense absque omni impeditione seu contradictione heredum meorum seu aliorum nomine meo quorumcumque libere revertantur, ♦

In cujus rei testimonium sigillum meum una cum sigillis wirorum discretorum widelicet Nicolai Owergard et Petri Nicolai Rigæ pro consulum Wibergensium presentibus est appensum. ♦

Datum anno domini mocdoxxviiio die sancti Pauli apostoli ♦

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.