Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter Aa.

[.....] acceptasse [.....] mea jam dicta ac liberi nostri duos sol[.....] dominis de capitulo Hafnensi vel successoribus eorum [.....] predicta defunctis liberi nostri, si quos post nos rel[.....] volentes quatuor solidos grossorum pro anniversario predicti domini Johannis Hemmingi, et reliquos duos pro anniversario nostro racione pensionis de eadem curia dictis dominis vel eorum successoribus ad dies suos annis singulis erogabunt. ♦

Nobis vero ambobus cum liberis nostris de medio sublatis, prescripta curia cum edificiis, melioracionibus ac pertinenciis suis universis libere cedat capittulo Hafnensi supradicto, ita tamen quod capitulum jam dictum anniversarium nostrum una cum anniversario prenarrati domini Johannis Hemmingi pro notabilibus edificiis in eadem curia tunc per nos constructis perpetuo celebrabit. ♦

In cujus rei testimonium sigillum meum una cum sigillis virorum discretorum, videlicet Laurentii Vinnere consulis Hafnensis et Johannis Petri villani ibidem presentibus est appensum. ♦

Datum Hafnis anno domini mcdxx octavo, sabbato proximo post festum annunciacionis beate Marie virginis. ♦

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.