Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Supplicat s. v. .. Johannes Hertze clericus Lubicensis, quatinus sibi facientes gratiam specialem de cantoria ecclesie Slesvicensis, que ab aliquibus officium curatum electivum, ab aliquibus vero dignitas electiva non tamen major post pontificalem in eadem ecclesia nuncupatur, per obitum quondam Nicolai Butervelt ... vacante [fructus 6 mr. arg.] ... eidem Johanni dignemini misericorditer providere non obstante gratia expectativa in cancellaria s. v. exprimenda cum ceteris non obstantiis et presertim illis, quibus caveri dicitur, quod nullus in dicta Slesvicensi ecclesia dignitatem, personatum aut officium assequi, nisi ipsius ecclesie canonicus prebendatus capitularis residens et in perceptione fructuum existens ...

Concessum. G. Conseranensis.

Datum Rome apud ss. Apostolos 12. kal. maji anno 13.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.