Tekst og udgave
næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Electensi et Lubicensi episcopis ac archidiacono Rostockcensi in ecclesia Zwerinensi.

Exhibita nobis pro parte Johannis Martini prepositi ecclesie Roskildensis <petitio> continebat, quod, licet olim sibi prepositura dicte ecclesie tunc per obitum Johannis Borzou apud sedem apostolicam defuncti vacans apostolica auctoritate gratiose collata et de illa provisum fuisset canonice, tamen Olaus Doa, qui se gerit pro clerico Roskildensis diocesis, falso asserens dictam preposituram ad se spectare, impedivit, prout impedit .., quominus gratia, collatio et provisio predicte debitum .. sortiantur effectum, seque in dicta prepositura intrusit ac illam occupavit, prout detinet indebite occupatam, fructus percipiens ex eadem, et alias ipsum Johannem Martini super dicta prepositura multipliciter molestavit, ortaque propterea inter Johannem Martini et Olavum predictos super prepositura prefata .. materia questionis, nos causam hujusmodi, cum tunc partes ipse in Romana curia sufficienter presentes existerent, magistro Geminiano de Prato cappellano nostro et causarum palatii apostolici auditori ad instantiam ipsius Johannis Martini audiendam commisimus et fine debito terminandam, qui per suam diffinitivam sententiam declaravit .... dictam preposituram ad eundem Johannem Martini spectasse et spectare de jure sibique adjudicandam fore et adjudicavit, ac dicto Olavo nullum in ipsa prepositura jus competiisse sive competere necnon prefatum Olavum ab occupatione et detentione prepositure predicte amovendum fore et amovit, ac eundem Johannem Martini in illius corporalem possessionem inducendum fore et induxit, oppositiones quoque .. et impedimenta predicta fuisse et esse temeraria, illicita, iniqua, injusta ac de facto presumpta necnon ipsi Olavo super illis et dicta prepositura perpetuum silentium imponendum fore et imposuit, ac prefatum Olavum in fructibus ex dicta prepositura a tempore mote litis hujusmodi citra perceptis condempnandum fore et condempnavit, prout in instrumento publico inde confecto ipsius auditoris sigillo munito dicitur plenius contineri.

Cum autem prefatus Johannes Martini dubitet, quod lite hujusmodi sic indecisa pendente aut interim aliqui alii in dicta prepositura se intruserint vel imposterum se intrudant, quodque processus presentium vigore habendi dicto Olavo propter ejus potentiam et aliis, quos concernent, tute nequeant publicari, pro parte ipsius Johannis Martini nobis fuit supplicatum, ut sibi super hiis providere dignaremur.

Nos itaque discretioni vestre mandamus, quatenus .., premissam sententiam executioni debite demandantes, eundem Johannem Martini vel procuratorem suum ejus nomine in corporalem possessionem prepositure predicte, amoto exinde Olavo prefato, inducatis auctoritate nostra ...

Datum Rome pridie non. jan. anno 2.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.