Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Exponitur pro parte prioris et fratrum conventus s. Katherine Ripensis diocesis ordinis fratrum Predicatorum, quod ipsi olim ter de uno loco ad alium translati fuerunt, et in civitate Ripensi, ubi ultimo translati fuerunt, ecclesia et conventus una cum campanile et aliis ornamentis ex casu fortuito succensa et ignis voragine combusta ac in suis edificiis adeo totaliter desolata existunt, quod fratres eiusdem conventus tempore pluviali non habeant locum, ubi eorum caput quiete reclinent, deinde pluries a diversis personis diversis temporibus adeo omnibus ornamentis paramentis et ceteris jocalibus ipsius ecclesie et conventus spoliata sunt, quod, nisi de oportuno reparationis subsidio eisdem subveniatur, penitus corruent, illumque fratres inibi degentes deserere et divinum cultum altissimo hactenus laudabiliter impensum negligere cogantur.

Supplicatur igitur pro parte dictorum exponentium, quatenus eis, ut ecclesia ipsa, ad quam causa devotionis populi confluat multitudo, in suis ac dicti conventus edificiis huiusmodi necnon crucibus calicibus libris ceterisque ornamentis pro divino cultu necessariis, quibus egeri prospicitur, decenter reparetur atque conservetur, <subvenientes> omnibus vere penitentibus et confessis, qui in secundis feriis pasce et pentecostes ac in secunda die natalis domini nostri Jesu Christi ad reparationem et restaurationem ecclesie et conventus predictorum hiis tribus diebus manus promptius porrexerint adjutrices, septem annos <indulgentiarum> et totidem quadragenas, quousque ecclesia et conventus ipsi pro fratrum commoditate et quiete fuerint decenter secundum eorum indigentiam reparati, dignemini elargiri.

Concessum in forma et de uno anno pluri (!) in presentia pape.

B. Gradensis.

Datum Rome 13. kal. martii anno 2.

I perioden 1. januar 2017 til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.