Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Cum ad ecclesiam b. Marie opidi Haffnensis Roskildensis diocesis, quod temporali ditioni Erici Dacie Svecie et Norvegie regis subditum existit, fidelium populorum, presertim nundinarum, que ibidem plerumque haberi sunt solite, temporibus, causa devotionis augende salutisque animarum suarum illic consequende multitudo confluat copiosa, ut igitur hujusmodi fideles pro animarum suarum predictarum consequenda salute ad eandem ecclesiam, que quater ignis incendio casualiter combusta, nunc magno sumptuosoque opere reedificata est, eo libentius confluant et ad ipsius ecclesie fabricam manus porrigant adjutrices, supplicat rex prefatus, quatenus ipsius contemplatione ecclesiam prefatam, que inter alias ecclesias collegiatas regnorum suorum plurimum insignis existit, et ad quam ipse specialem gerit devotionis affectum, spirituali prevenientes honore omnibus fidelibus prefatis, qui in festo nativitatis dicte Marie virginis et per octo dies eandem festivitatem immediate sequentes ecclesiam predictam devote visitaverint et ad fabricam manus adjutrices porrexerint, illas [indulgentias], quas ecclesiam s. Petri ad Vincula de Urbe in festo ipsius s. Petri ad Vincula, die videlicet 1. mensis aug., annis singulis visitantes ex concessione Romanorum pontificum quomodolibet consequuntur, concedere dignemini.

Concessum in forma in presentia pape. B. Gradensis.

Datum Rome pridie kal. martii anno 2.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.