Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Decano ecclesie b. Marie Hamburgensis Bremensis diocesis.

Dignum arbitramur (et congruum ut illis se reddat sedes apostolica gratiosam quibus ad id propria virtutum merita laudabiliter suffragantur).

Exhibita siquidem nobis nuper pro parte Johannis Stenveld perpetui vicarii in parrochiali ecclesia de Odoslo Lubicensis diocesis petitio continebat, quod olim, parrochiali ecclesia in Gherdingen Slesvicensis diocesis, quam Siffridus Scaken obtinebat, per ejusdem Siffridi obitum vacante, nobilis vir Adolphus dux Slesvicensis, verus patronus ipsius ecclesie in Gherdingen et existens in pacifica possessione vel quasi juris presentandi personam idoneam in rectorem ipsius ecclesie in Gherdingen, cum vacat, prefatum Johannem ad eandem ecclesiam in Gherdingen Nicolao episcopo Slesvicensi infra tempus legitimum presentavit, idemque episcopus prefatum Johannem ad presentationem hujusmodi in rectorem dicte ecclesie in Gherdingen instituit, idemque Johannes vigore presentationis et institutionis earundem eandem ecclesiam in Gherdingen extitit assecutus.

Cum autem prefatus Johannes dubitet presentationem et institutionem predictas viribus non subsistere, et dicta ecclesia in Gherdingen adhuc vacare noscatur, nos discretioni tue mandamus, quatinus, si per diligentem examinationem eundem Johannem ad hoc idoneum esse reppereris, ecclesiam in Gherdingen predictam [fructus 4 mr.] prefato Johanni auctoritate nostra conferas, non obstante quod dictus Johannes quandam perpetuam vicariam sine cura in dicta ecclesia de Odeslo [fructus etiam 4 mr.] noscitur obtinere.

Datum Bononie 15. kal. junii anno 6.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.