Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Bernardo de Zutvelde canonico Roskildensi magistro in artibus.

Litterarum scientia, vite ac morum honestas (aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio nos inducunt ut tibi reddamur ad graciam liberales).

Dudum siquidem omnes canonicatus et prebendas, que promovendi per nos ad quarumcunque ecclesiarum cathedralium regimina tempore promotionum hujusmodi obtinerent, inantea vacatura dispositioni nostre reservavimus.

Cum itaque postmodum canonicatus et prebenda ecclesie Roskildensis, quos Johannes episcopus (!) <Lundensis> tempore promotionis per nos facte de persona sua ad ecclesiam Lundensem obtinebat, per promotionem hujusmodi et munus consecrationis sibi extra Romanam curiam impensum vacet, nos tibi, qui Bononie in jure canonico studes, canonicatum et prebendam predictos [fructus 7 mr.] conferimus et de illis etiam providemus, non obstante quod nos nuper tibi de canonicatu et prebenda [fructus 4 mr.] ac decanatu ecclesie Lundensis, qui dignitas inibi non tamen major post pontificalem existit, et ad quem quis per electionem assumitur [fructus 16 mr.], tunc vacantibus et antea dispositioni apostolice reservatis gratiose duximus providendum.

Datum Bononie 16. kal. maji anno 7.

Simili modo Aprutino et Zwerinensi ac Slesvicensi episcopis.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.