Tekst efter Reimers l.l., arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Beatissime Pater.
Exponitur Sanctitati Vestre pro parte devoti oratoris vestri Marquardi
Luderi, monachi expresse professi monasterii
Rurisregii Cistertien. Ordinis
Sleswicencis diocesis, quod dudum, cum quondam
Michael ultimus et primus hermita heremitarii sive loci solitarii
de Clws nuncupati prope opidum Gronigen,
Trajectensis diocesis, ad herimiticam sive solitariam vitam
devotius anhelasset et locum ipsum ad hoc
Verum postquam idem Michael ibidem aliquamdiu perseveraverat, ipse hujusmodi heremitorium
cum omnibus juribus et pertinentiis suis tutoribus et provisoribus prefate ecclesie,
qui
tunc erant, per eosdem ut presumitur circumventus, resignavit sub tali tamen conditione,
quod ipsum quamdiu viveret amovere non deberent ab eodem, secundum quam conditionem
idem
Michael in ipso heremitario quamdiu vixit remansit, eo autem tandem vita functo, ipsi
tutores et provisores eundem locum cum domo et orto aliisque pertinentiis suis ad
manus
suas receperunt et hactenus tenuerunt ac tenent de presenti, tabernas et varia inhonesta
Cum itaque propterea opidanei et Christifideles prefati, qui pro erectione dicti
heremitarii bona
Concessum ut petitur in presentia domini nostri pape C. Ariminensis.
Datum Bononie sexto kalendas augusti anno septimo.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.