Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter Acta Pont. l.l.:

Ut animarum saluti Nicolai olim archiepiscopi Bremensis et Cristiani de Oldenborch, comitis in Oldenborch et Delmenhorst Bremensis diocesis salubrius consulatur, supplicant prefati Nicolaus et Cristianus, quatinus ipsis, ut eis in vera obedientia et sinceritate fidei s. Romane ecclesie et devotione s. v. et successorum eius canonice intrantium persistentibus presbiterum idoneum secularem vel regularem in confessorem eligere valeant, qui eis in mortis articulo plenariam remissionem omnium peccatorum tam pene quam culpe, de quibus corde contriti et ore confessi fuerint, et que libenter confiterentur, si ipsorum occurrerent memoriis, impendere valeat et debeat, concedere dignemini, addito tamen, quod supplicantes ipsi ex confidentia remissionis huiusmodi aliqua illicita committere non proponant, etiam [quod], si ab eis aliquibus satisfactio legitime impendenda foret, illam ipsi viventes pro eorum posse aut post illorum obitus per heredes omnino perficere teneantur, quodque, quamprimum de dicta signatura notitiam habuerint, singulis sextis feriis infirmitate vel alio legitimo impedimento cessante per unum annum vel loco feriarum huiusmodi una alia die singularum septimanarum eiusdem anni, qua ad jejunandum astricti non fuerint, jejunare teneantur et, si in anno predicto vel aliqua eius parte legitime fuerint impediti, anno sequenti vel alias, quamprimum potuerint, modo simili huiusmodi jejunium supplere habeant, aut, si alias fortassis illud in toto vel in parte mortis articulo preventi aut quomodocumque adimplere nequiverint commode, eo casu confessor idoneus in alia pietatis opera, prout ipsarum animarum saluti expedire viderit, illud immutare valeat, que ipsi pari inodo teneantur implere.

Item, quatenus eis liceat habere altare portatile cum debita reverentia et honore, super quo in locis ad hoc congruentibus et honestis publice et solempniter ac etiam in locis interdictis submissa voce et clausis hostiis possint per proprium vel alium sacerdotem idoneum inissam et alia divina officia sine juris alieni prejudicio in eorum et familiarium suorum domesticorum presentia facere celebrari, concedere dignemini. Concessum de utroque in presentia pape. Jo. Abbas. Datum Rome 14. kal. febr. anno 15.

Oversættelse mangler.