Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter Acta Pont. l.l.:

Universis etc. Etsi cunctorum sanctorum gloriosa preconia devotione fideli sacrosancta veneretur ecclesia, precipue tamen s. Nicolai presulis et confessoris recolendam memoriam eo devotius condigna laude decorat, quo ille humilitatis et devotionis spiritu, vote caritatis exemplo ac meritis virtutum radiis illustratus beatorum cetui in supernis sedibus meruit aggregari. Cum itaque, sicut accepimus, parrochialis ecclesia eiusdem s. Nicolai de Kock Roskildensis diocesis, ad quam Christifideles illarum partium singularem gerunt decotionis affectum, in eius tecto et campanis ac ecclesiasticis ornamentis ammodo vetustate consumptis reparatione et restauratione indigeat non modicum sumptuosis, et ad illas faciendas ipsius ecclesie non suppetant facultates, sed fidelium eorundem suffragia sint quam plurimum oportuna, nos igitur cupientes, ut ecclesia ipsa congruis honoribus frequentetur ac in huiusmodi tecto, campanis et ecclesiasticis ornamentis reparetur, restauretur, decoretur et conservetur, ipsaque devotio peramplius augeatur, et ut fideles ipsi eo libentius ad illam devotionis causa confluant ad huiusmodique reparationem, restaurationem, conservationem et decorem manus promptius porrigant adjutrices, quo ex hoc ibidem dono celestis gratie uberius conspexerint se refectos, de omnipotentis dei misericordia et bb. Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis, qui prefatam ecclesiam in festo eiusdem s. Nicolai devote visitaverint annuatim ac ad huiusmodi reparationem, restaurationem, conservationem et decorem manus porrexerint adjutrices, tres annos et totidem quadragenas de injunctis eis penitentiis misericorditer relaxamus presentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Volumus autem, quod, si alias visitantibus prefatam ecclesiam seu ad illius ac huiusmodi reparationem, restaurationem, conservationem et decorem manus adjutrices porrigentibus aut alias pias inibi elemosinas erogantibus seu alias aliqua alia indulgentia in perpetuum vel ad certum tempus nondum elapsum duratura per nos concessa fuerit, presentes littere nullius existant roboris vel momenti. Datum Rome 4. kal. febr. anno 15.

Oversættelse mangler.