Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter Acta Pont. l.l.:

Episcopo Ausarensi et preposito b. Marie Hamburgensis Bremensis diocesis ac thesaurario Lubicensis ecclesiarum. Nobilitas generis, vite ac morum honestas [etc.]. Cum itaque prepositura in Barichisisel in ecclesia Slesvicensi, que inibi dignitas non tamen maior post pontificalem existit, ex eo, quod Bernardus Winekem decanus ecclesie ss. Petri et Alexandri Asschaffenburgensis Maguntine diocesis dictam preposituram tunc obtinens decanatum predictum ecclesie ss. Petri et Alexandri ... electionis de ipso per capitulum eiusdem ecclesie ss. Petri et Alexandri ad ipsum decanatum facte et confirmationis auctoritate ordinaria sub- secute vigore pacifice fuit assecutus, vacet, nos, volentes Alberto Crummendyck perpetuo vicario in parrochiali ecclesia in Crempis Bremensis diocesis, qui ex utroque parente de nobili genere procreatus existit, gratiam facere specialem, discretioni vestre mandamus, quatenus vos ... preposituram predictam ..... cui cura imminet animarum, et ad quam quis per electionem non assumitur [fructus 4 mr.], prefato Alberto auctoritate nostra con- ferre curetis, non obstantibus dicte ecclesie Slesvicensis, illis presertim, quibus caveri dicitur, quod nullus preposituram prefatam obtinere possit, nisi in ipsa ecclesia Slesvicensi canonicus actu prebendatus existat, contrariis statutis et consuetudinibus, seu quod dictus Albertus in Crempiis unam et in Assa parrochialibus dicte diocesis ecclesiis aliam perpetuas sine cura vicarias, que de jure patronatus laicorum sunt [fructus 4 mr.], obtinet, nosque nuper sibi de canonicatu ecclesie Lubicensis cum reservatione prebende etiam maioris ac dignitatis, personatus vel officii eiusdem ecclesie necnon beneficii cum cura vel sine cura, etiam si in ecclesia b. Marie Hamburgensi Bremensis diocesis canonicatus et aliqua ex ipsis inibi maioribus prebendis vel similiter officium foret, et ad dignitatem, personatum vel officium huiusmodi consuevissent qui per electionem assumi, eisque cura immineret animarum, ad collationem, provisionem, presentationem seu quamvis aliam dispositionem prepositi, decani, scolastici, cantoris, custodis, thesaurarii et capituli singulorumque canonicorum et personarum dicte ecclesie b. Marie pertinentium per alias nostras litteras gratiose mandavimus provideri ... Volumus autem, quod, quamprimum dictus Albertus prefatam preposituram vigore presentium fuerit pacifice assecutus, dicte posteriores nostre littere et processus habiti per easdem et quecunque inde secuta quoad dignitatem, personatum seu cum cura officium ecclesie Lubicensis ac curatum beneficium huiusmodi dumtaxat sint cassa et irrita. Datum Rome 13. kal. aprilis anno 3.

Oversættelse mangler.