af Poul Helgesen (1534)   Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste

Anno domini .1513. Cum Iuarus Mwnck celebraret suas primitias non ita diu ordinatus episcopus Ripensis, consecratus est D. Lago Wrne episcopus Roschildensis in eadem ciuitate Ripensi, presentibus ibidem rege Ioanne et regina Christina, multisque regni episcopis, maximoque dominorum conuentu.

Eodem anno mortem obiit peste captus illustrissimus princeps Danorum rex Ioannes eius nominis primus, Christierni primi optimi principis filius, sed pater Christierni secundi famosi tyranni. Mortuus est autem in ciuitate Olburgensi, que est aquilonaris Cymbri, ubi et natus erat. Hic multis annis, nimirum trigintaduobus propemodum, Christiane regnum Danorum moderatus est. Nam prophanorum consilium procerum secutus, principio regni sui, decreuerat molestus esse uiris ecclesiastici Ordinis. Postea uero cum sentiret, prophanos id non candido animo suasisse, uerum magis inueterato odio, quo | laici subinde clericis sunt offensi, sententiam decreti sui mutauit. Ad finem usque uite sue erga clerum igitur fuit optime affectus, deprehenso procerum dolo. Erat autem tanta preditus solertia, ut prudenter nobilium quorundam insania frueretur, quos cum mira comitate sibi conciliasset, ob mutua tamen ipsorum dissidia ac quotidianas iniurias, quibus se inuicem afflictabant, grauiter in eos animaduertebat, quibus tamen nulla uidebatur intolerabilis mulcta, quod omnia leniret incredibili affabilitate. Quod si Christiernus secundus huius patris sui uestigia fuisset insequutus, nunquam tanto dedecore fuisset e regno profligatus. Quod si rex iste coniugij fidem seruasset (que res in principibus est rarissima) temperassetque a bello et sanguine, in que tamen casu magis quam proposito inciderat, abstinuisset etiam ab iniqua sentencia, qua decernebat contra heredes Pauli Laxmand, magistri equitum, fuisset princeps sane et optimus et felicissimus. Porro cum in rebus mortalium nihil sit ab omni parte beatum, et optima queque desiderantur semper, habentur uero nunquam, non minimam laudem merentur ij, qui uitam agentes in deliciis ac opibus, huiusque caduci seculi strepitu et pompa, mediocritatem seruare potuerunt. Hic princeps post fata multorum lachrimis est desideratus, etiam illorum, qui adhuc uiuentem auersabantur, quando iam uidebant Christierni regis principatum quandam pre se ferre tyrannidem. Ea est enim mortalium condicio, ut absentia placeant, presentia uero displiceant.