af Poul Helgesen (1534)   Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste

Anno domini .1529. xxix aprilis oppetiit mortem uir nobilis ac perpetua memoria dignus, D. Lago Wrnæ episcopus Roschildensis. Cepit namque, uigente adhuc etate, anno etatis sue, ut creditur, sexagesimotercio, squinantia siue angina laborare, qua suffocatus, quinta die mortuus est. Solet morbus ille, quando fatalis est, quinta die a correptione mortem inferre, et ultra illum diem uix sinit quenquam uiuere, cum plerumque etiam primo, secundo et tercio die interemisse compertum est. Porro cum ipsa natura, omnium rerum parens, aut potius nature deus preclaro huic uiro eximias quasdam dotes contulisset, adeo ut erudicione, doctrina, facundia ac uaria morum grauitate uniuersos regni episcopos precederet, quibus rebus cum prudentissime <authoritatem> suam uindicasset a contemptu, appareretque paulo seuerior, non defuerunt tamen pontificie dignitatis osores, qui hec adsciberent fastui ac | tyrannidi, idque dum adhuc uiueret. Quandoquidem post fata ab omnibus desyderatus est, etiam iis, qui adhuc uiuenti subinuidebant. Hec est enim eximiarum rerum condicio, ut tunc primum desiderantur, cum absunt. In suos nihilominus cognatos et affines erat propensior, quos magno affectu, sed nullo iudicio diligebat, non sine magna pauperum Christi iniuria, quos constat ueros esse bonorum ecclesiasticorum heredes. Tumebat enim nobilitatis titulo et maiorum imaginibus, quod quidem uicium cum multis sit commune, nobilibus tamen est proprium ac familiare, cum auaricia coniunctum. Sed quoniam ille lapsus humanus est, pie credimus ab illo condonatum, cuius proprium est misereri et parcere, una cum aliis, que per humanam fragilitatem admisit. Ab huius reuerendi patris obitu cepta est mox ruina ecclesie Roschildensis.

Huic Lagoni successit uir nobilis Ioachimus Rønnow, multis malis et uehementer iniquis condicionibus, non tam suo, quam sacrilegi principis Friderici regis uitio, qui tum abrogato per tyrannidem electionis iure, ui ac potestate omnium ecclesiarum iura occupauerat, adeo ut nulli contingeret ulla dignitas, nisi interueniente grandi pecunia, contempta religione, et abiurata obedientia perpetuo debita ac prestita Rhomanis pontificibus, doctoribus et magistris fidei tocius occidentis. Nec sublata fuit tyrannis, qua Rhomanus pontifex sibi omnes tocius orbis ecclesias subiecerat, sed uerius commutata. Quandoquidem confirmatio olim mille aureis a pontifice redempta, nunc a principe prophano et sacrilego sex milibus commercabatur. Et qui pontificis | auariciam execrabantur etiam usque ad schismatis perfidiam, decuplo auariores facti, sibi pulchre placebant, iis non paruam gratiam habentes, qui hereseos ac schismatis occasionem euangelice libertatis pretextu inuexissent. Que res, cum tanto principum lucro coniuncta, magnam fenestram aperuit Lutheranismo in hoc regno propagando.

Eodem anno eisdemque diebus, cum Fridericus sacrilegus rex se totum Lutheranismo addixisset, pariterque decreuisset uniuersum hoc regnum labefactare, transtulit ex Wiberga ciuitate Iutie in Haffniam quendam Ioannem Taussøn, apostatam ex ordine Hierosolymitanorum, ac omnium Lutheranorum in Datia antesignanum, ut pestifera sua predicatione Haffniam seduceret, quemadmodum Vibergam aliasque Iutię urbes antea seduxerat, quas, exterminata omni religione, miseranda abhominatione prophanauerat. Quo cum peruenisset, adeo creuit malicia, ut ea ciuitas, que pietatis ac religionis prius fuerat amantissima tenacissimaque, facta sit omnis impietatis ac abhominationis spelunca sceleratissima. Seductus namque barbarus et ignauus populus incredibili furore et insania, tantum seuiebat contra templorum religionem, ut non solum euerterit diuorum statuas, uerumetiam sacrosanctam eucharistiam horrendis conuitiis affecerit, atque demum patrauerit, quicquid impietatis audiuerat patratum, uel a perfidis Malmogensibus, aut etiam insanis Wibergensibus. Nec patiebantur scelerati ciues, ullas Lutheranorum urbes aliqua abhominatione et impietate esse se superiores.