af Poul Helgesen (1534)   Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste

Anno precedenti scilicet .1531. die beati Martini episcopi, mortuus est, longa egritudine fatigatus, venerabilis prepositus Roschildensis, D. Chunibertus Iacobi, quondam D. Christine regine Cancellarius. Hic tametsi uiuens a paucis sit dilectus, eo quod ad rem erat attentior, adeoque illiberalis, post mortem nihilominus a multis est desideratus, atque ab iis precipue, qui successiones uidebant semper fieri deteriores, eas potissimum, quibus plebeis successerunt ... eiusdem seculi episcopis habebat commune. Vnde factum est, ut zelus in eo non sit desideratus, sed | tantum scientia, cuius neglectu diu labefactata fuit illis temporibus Christiane religionis uera pietas.