af Ælnoth (1100)   Udgiver: M.Cl. Gertz (1917)   Tekst og udgave
forrige næste

Rex igitur in locis australibus ultra fluuium, qui Lima dicitur, regalibus negociis ex more peractis ad regionem maritimam, quę Wendel lingua Danica nomen habet, quod 'conuertibilis' interpretatur, aduehitur; ibique in uilla regia, quę a domina quondam loci ipsius Burhlina iam mutata uocali Burhlanis nuncupatur, cum regio satellite spaciaturus residere decreuit, regiis exactoribus de peragendis simul et inquirendis negociis demandans.

Cuius aduentu tam nobiles quam et uulgus incitati impiorum consiliorum conuenticula aggregant et ad inuicem animos ad iniquitatem instigant, pudori deputantes regiis institutis cedere et sese inferiores quam regiam potestatem existimare. Idcirco, dum potestati insidiantur, deo aduersantur, quia iuxta ueridicum apostolum, qui potestati resistit, dei ordinationi obsistit. Ac per hoc in eius deputantur consorcio, qui, dum deo subditus esse contempsit, in profundissima inferni de excelsissimis celorum deiectus cecidit sedibus.