af Ælnoth (1100)   Udgiver: M.Cl. Gertz (1917)   Tekst og udgave
forrige næste

Anno autem sexto imperii magnifici regis Herici, congregatis uniuersis Dacię pontificibus cum multitudine cleri et terrę populo innumerabili, preciosas beati martyris reliquias ex saxeo sarcophago assumptas atque e cripta, ubi hactenus seruabantur, euectas, sollempnibus laudibus et ingenti leticia uniuersis comitantibus, ab eodem, quem prefati sumus, pontifice Hubaldo .xiii. kal mai. in eadem, quam prediximus, arca oculis peccatricibus inspeximus impositas, ad instar niuis candidas et serico decenti inuolutas, epitaphio simul imposito hoc modo composito:

Iam cęlo tutus summo cum rege Canutus
Martyr in aurata rex atque reconditur arca;
Qui, pro iusticię factis occisus inique,
Vt Christum uita sic morte fatetur in ipsa.
Traditus a proprio, sicut deus ipse, ministro
Et petiens potum telorum pertulit ictum;
Lancea necne latus, ut Christi, perforat eius,
Spiritibusque sacris moriens sociatur in astris.

Ossibus itaque sacris eisdemque apicibus decenter collocatis cęlestis thesauri gaza in preciosum loculum recluditur et omnibus eius patrocinia requirentibus mensę uitalis conuiuii spectanda superponitur. Dehinc quę ibidem uirtutum perficiuntur insignia, et presentibus perspicua, et opem exquirendo petentibus efficiuntur probabilia.