af Sven Aggesen (1185)   Udgiver: M.Cl. Gertz (1917)   Tekst og udgave
forrige næste

Skiold Danis didici <primum> prefuisse; et vt eius alludamus vocabulo, <iccirco> tali functus est nomine, quia vniuersos regni terminos regie defensionis patrocinio affatim egregie tuebatur. A quo primum modis Hislandensibus Skioldunger sunt reges nuncupati. Qui regni <duos> post se reliquit heredes, Frothi videlicet atque | Haldanum. Successu temporum, fratribus semper regni ambitione inter se decertantibus, Haldan fratre suo interempto regni monarchiam obtinuit. Hic filium, scilicet Helghi, regni procreauit heredem. Qui ob eximiam virtutum strenuitatem, eo quod archipirata <erat>, pyraticam predam semper exercuit. Qui cum vniuersorum circumiacentium regnorum fines maritimos depopulatus classe pyratica suo subiugasset imperio, rex maris est cognominatus. Huic in regno successit filius <Rolf Kraki>, patria virtute pollens, occisus in Letra; que tunc famosissima regis extitit curia, nunc autem Roschildensi vicina ciuitati inter abiectissima | ferme vix colitur oppida. Post quem regnauit filius eius Rokill, cognomento dictus Slagenback. Cui successit in regno heres, agilitatis strenuitate cognominatus, quem nostro <vulgari Frothi hin Frökni> nominabant.