af Sven Aggesen (1185)   Udgiver: M.Cl. Gertz (1917)   Tekst og udgave
forrige næste

Huius filius et heres regni extitit Vermundus, qui adeo prudentie pollebat virtute, vt inde nomen consequeretur; Vermundus <enim> Prudens dictus est. Hic filium genuit, Wffi nomine, qui vsque <ad> tricesimum etatis sue annum fandi possibilitatem cohibuit, propter enormitatem impro perij, quod tunc temporis Danis ingruerat, eo quod in vltionem patris <duo> Dani Suetiam profecti patricidam | suum vna interemerant. Nam et tunc temporis ignominiosum extitit improperium, si solum duo iugularent, presertim cum soli strenuitati tunc superstitiosa gentilitas operam satageret inpendere. Prefatus itaque Wermundus vsque ad senium regni sui gubernabat imperium, adeo etiam tandem etate consumptus, vt oculi eius pre senio caligarent. Cuius debilitatis fama cum in Transalbinas partes crebruisset, elationis turgiditate Teotonica intumuit superbia, vtpote suis nunquam contenta terminis, <et> furoris sui rabiem in Danos exacuit imperator, se nouum Danorum regno conquisito sceptrum nancisci conspicatus. | Delegantur itaque spiculatores, qui turgidi principis iussa deportent prefato Danorum regi, scilicet Vermundo, duarum prefigentes <ei> <rerum> electionem, quarum pars tamen neutra extitit eligenda; aut enim regnum iussit Romano resignare imperio et tributum soluere, vel athletam inuestigare, qui de eo cum imperatoris campione calleat monomachiam committere. Quo audito regis extitit mens consternata, totiusque regni procerum legione corrogata, quid facto opus sit, diligenti inquisitione percunctabatur. Perplexam se namque <regis> autumabat autoritas, vtpote <cum ei>, cui ius incumbebat decertandi et regno patrocinari | tenebatur, vultum cecitas obnubilauerat, et regni heres elinguis factus desidia torpuerat, ita vt in eo communi assertione nulla prorsus spes salutis extiterit. Nam ab infantia prefatus Wffo ventris indulgebat ingluuie, et Epicureorum more coquine et cellario offitiose alternum impendebat obsequium. Potius <tamen> industria quam torpore istis inseruijt; etenim in iuuenilem constituit etatem robur corpori conseruare indefessum. Corrogato itaque cetu procerum totiusque regni placito celebrato Alamannorum rex ambitionem explicuit; quid in hac optione haut eligenda facturus sit, indagatione cumulata seniores sciscitatur. | Et dum vniuersorum mens consternaretur angustia, cunctique indulgerent silentio, prefatus Vffo in media concione unus surrexit. Quem cum cohors vniuersa conspexisset, satis nequibant ammirari, vtquid elinguis velut <in> orationem gestus informaret; ac quia omne rarum dignum <habetur> ammiratione, omnium in se duxit intuitum.

Sic fatum s<olio tunc> orsus cepit ab alto: »Non nos <minacie> moueant lacescentium, cum ea Teotonice turgiditati innata sit conditio, vt verborum ampullositate glorientur minarumque uentositate pusillanimes et imbecilles calleant comminitatione consternare. <Memet ipsum> etenim vnicum et verum regni natura produxit [heredem] | heredem, cui profecto nouistis incumbere, vt <me> monomachie discrimini audacter obiciam, quatenus vel pro regno solus occumbam. Vt igitur minarum cassetur ampullositas, hec imperatori referant mandata, vt imperatoris filius et heres imperij cum athleta prestantissimo mihi soli non formident occurrere.« Dixit et hec verba dictauit voce superba.

Qui dum orationem complesset, a collateralibus senior sciscitabatur, cuiusnam fuisset oratio. Cum autem <audisset> a circumstantibus, quia filius suus, prius velut mutus, hunc profudisset sermonem, palpandum eum iussit accersiri. Et cum humeros lateraque, clunes, suras et tibias ceteraque membra crebro palpasset organica, | »Talem« ait »me commemini in flore exstitisse iuuentutis.« Quid multa? Terminus pugne constituitur et locus, talique responso percepto ad propria legati repedabant.