af Sven Aggesen (1185)   Udgiver: M.Cl. Gertz (1917)   Tekst og udgave
forrige næste

Superest igitur, vt arma militi proculdubio congrua corrogentur. Allatisque ensibus, quos in regno prestantiores rex quibat inuestigare, Wffo singulos dextra vibrans in partes confregit minutissimas. »Heccine« <ait> »arma sunt, quibus et vitam et regni tuebor honorem?« Cuius cum pater elegantissimam experiretur virtutem, »vnicum« ait »et regni et uite nostre superest | asilum« Ad tumulum ducatum postulauit et, ubi prius mucronem exuperantissimum occultauerat, intersignijs per petrarum notas edoctus gladium iussit effodi prestantissimum; quem illico corripiens dextra: »hic est« ait, »fili, quo numerose triumphaui, et <mihi> infallibile semper tutamen extiterat.« Et hec dicens eundem filio contradidit.

Nec mora, terminus ecce congressioni prefixus artius instabat. Confluentibus <ergo> vndique phalangis innumerabilibus, in Egidore fluminis mediamna locus pugne constituitur, vt ipsi ab vtroque cetu segregati amminiculo nullius opitulationis fungerentur. Teotonicis igitur vltra fluminis ripam in Holzatia considentibus, | Danis autem citra amnem dispositis, rex pontis in medio sedem elegit, quatenus, si vnigenitus succumberet, fluminis se gurgiti precipitaret, ne, pariter nato orbatus et regno, cum dolore canos superstes deduceret ad inferos. Immissisque vtrinque pugilibus in <medio> mediamne conuenerunt. At vbi miles noster egregius duos sibimet prefatos conspexit occurrere, tanquam leo pectore robusto infremuit, animoque constanti duobus electis audacter concurrere non detrectauit, illo cinctus mucrone, quem patrem supra meminimus occuluisse, et alterum strictum dextra gestans. Quos cum primum obuios habuisset, sic singillatim vtrumque alloquitur, et, quod raro legitur accidisse, | athleta noster elegantissimus, cuius memoria in eternum non delebitur, aduersarios animabat ad pugnam. <Sic enim imperatoris filium hortatur>: »Si te« inquit »nostri regni stimulat ambitio, vt nostre copie potentieque opumque capessas opulentias, comminus te clientem decet precedere, vt et regni tui terminos amplifices atque militibus tuis conspicientibus strenuitatis nomen nanciscaris. Interim, agedum, et scientiam perdiscito aduersarij et ictus ferientis persentito.« Campionem <autem> in hunc modum alloquitur: »Virtutis tue experientiam iam locus est propagare, si comminus accesseris et eam, quam pridem Alamannis gloriam ostendisti, Danis quoque propalare non cuncteris. <Quoniam nunc> igitur famam tue | strenuitatis poteris ampliare et egregie dono ditari munificentie, si et dominum precedas et clipeo defensionis eum tuearis, studeat, queso, Teotonicis experta strenuitas vafritijs artis pugillatorie Danos instruere, vt tandem optata potitus victoria cum triumphi valeas exultatione ad patriam remeare.« Quam cum complesset exhortationem. pugilis cassidem toto percussit conamine, ita vt, quo feriebat, gladius in duo distribueretur. Cuius fragor per vniuersum intonuit exercitum; vnde cohors Teotonicorum exultatione perstrepebat, Danorum econuerso phalanx desperationis consternati tristitia gemebundi murmurabant. Rex | eorum vt audiuit, quia filij ensis dissiluit, in margine se iussit pontis locari. Et subito exempto, quo cinctus erat, gladio pugilis ille[co] coxam cruentauit, nec mora, etiam pariter caput amputauit. Sic igitur ludus fortune, uarius ad instar lune, nunc illis successibus illudebat, et quibus iamiam exultatione fauebat ingenti, nouercali nunc vultu <et> toruo conspexit intuitu. <Hoc cognito> senior iam confidentius priori se iussit sede locari. Nec iam diu <anceps> extitit victoria, quoniam <W.> ad ripam pepulit mediamne heredem imperij ibique haut difficulter gladio iugulauit. Sicque duorum solus victor existens Danis multis retro temporibus infamiam irrogatam | gloriosa virtute magnifice satis aboleuit. Alamannis cum improperij verecundia cassatisque minarum ampullositatibus improbis ad propria remeantibus, postmodum in pacis tranquillitate precluis <Wffo> regni sui regebat imperium