af Sven Aggesen (1185)   Udgiver: M.Cl. Gertz (1917)   Tekst og udgave
forrige næste

Defuncto Canuto rege nepos eius, Sueno prefatus, ab auunculo intronizatus, regni suscepit gubernacula; qui tempore modico regnum in pacis tranquillitate regebat. Quippe rex Noruagensis <Magnus>, beati Olai regis ex concubina filius, expugnandi gratia <cum> classe Datiam inuasit. Cui rex Sueno occurrens iuxta Helghanes nauale cum eo commisit bellum, in quo <Magnus> triumphauit obtinuitque Iuciam, Fioniam et Sclauiam. Quem dum victor in Schaniam persequi moliretur, in Sialandia casu inopinato, subuectoris sternacis precipitio arbori illisus, interiit; ac postmodum Sueno restitutus regno in quiete regni possedit gubernacula. Hunc 'regum patrem' turba nominauit agrestis, | eo quod <subole> numerosa filiorum vberrimus extiterit, inter quos successiue regio quinque fulserunt dyademate. Quorum gesta plenarie superfluum duxi recolere, ne crebrius idem repetitum fastidium pariat audientibus, cum illustri archipresule Absolone referente contubernalis meus Saxo elegantiori stilo omnium gesta executurus prolixius insudabat. Nec <tamen> est pretereundum, quod hec prisca veterum viguit consuetudo, vt ad regum intronizationes in Hysøre Danorum vniuersa turba conflueret, ut ipsa omnium conuenientia regum nuncupationes fulgerent. Mortuo itaque Suenone rege filius eius Haraldus, quem ob benignitatis mollitiem Cotem cognominabant <intronizatur>. Hic primus leges Danis tribuit in prefato regum intronizandorum loco.