af Sven Aggesen (1180)   Udgiver: M.Cl. Gertz (1917)   Tekst og udgave
forrige næste

|CAP. IV.
DE LEGUM CONDITIONE ET LOCO.

Quum igitur in Angliâ, omni exercitu suo collecto, Kanutus Rex defessa bellicis operibus membra quietis tranquillitate recrearet; accersitis ad se viris sapientioribus, & quos antè alios prudentiâ pollere |noverat, Opone videlicet Sialandensi, cognomento Sapiente, & Eskillo ejus filio, quibus potissimùm consiliorum suorum arcana, propter multarum rerum experientiam, communicare & concredere solebat; (quos etiàm suos constituerat Secretarios) cum iis seriam suscepit habuitque deliberationem, quonam disciplinæ rigore juvenilem coherceret insolentiam, firmamque in posterum inter milites pacem & concordiam sanciret. Quocirca eorum svasu atque consilio Leges promulgavit Castrenses, quarum formidine nullus alterum quibuslibet injuriis lacessere auderet. Et quia ad transgressionis præcipitium humana sit procliuis conditio: opus erat, ut singulis quibusque prævaricationis casibus accurata adhiberentur remedia. Proptereà tàm in minutos, quàm graviores excessus, exquisitâ cautione |animadvertendum statuit. Ut ergò expeditius ad negotia magis ardua transeamus, de minutiis prius dispiciemus. Omnem etenim controversiæ scrupulum Antiquitatis solertia ex Aula principum eliminare satagens, in id summo studio incubuit, ne vel minima litigii causa inter commilitones existeret, sed potius, ut eorum animos, qui eodem pugnandi desiderio æstuabant, fraterna quædam dilectionis compago uniret.