af Sven Aggesen (1180)   Udgiver: M.Cl. Gertz (1917)   Tekst og udgave
forrige næste

|CAP. V.
DE LEGIBUS MINUTOS EXCESSUS CONCERNENTIBUS.

Priscorum autem Curialium, qui & nunc militari censentur nomine, hæc vigebat consvetudo, ut absque |armigeris & famulis, alterna sibi præstarent obsequia, & vicissim sibi famularentur. Unde constituerunt, ut si quis sodalis sui equum cum proprio adaquaret, alterum eundo, alterum equitaret redeundo. Quod si verò quis alieno caballo ad aquandum subvectus, parcitatisque attractus maculâ, unum eundemque equitando iret & rediret; & super eodem excessu ter conventus, binoque commilitonum testimonio convictus esset, placuit eum uno homine exterius in cœnando residere. Moris quippè fuit, ut vel secundum virtutis titulum, vel temporis prioritatem, vel Nobilitatis propaginem, locis sibi assignatis residerent milites; ut sic vel dignitate potiores, vel tempore priores, loca capesserent digniora. Undè liquet, quòd nemo sinè singulari contumelià & opprobrio à consveto loco transferri po|tuerit. Pari eum sententiæ subjacere decreverunt, qui inter pabulandum suo equo ter aristas porrexerit, alieno verò stipulam: & super hoc, ut antea, duorum convictus testimonio fuerit. Item, si quis equos adaquando contrà fluminis gurgitem ascendens lympham turbaverit, ità ut nisi turbulentam alii potare nequeant: similique testimonio idem ter fecisse constiterit, simili judicio obnoxius erit. Similem namque culpam par pœna condemnat. Amplius: Si quem obstinata præsumptio ternis excessibus inobsequentem notaverit, & resipiscere detrectaverit; extremum eum omnium locandum statuerunt. Imò decreverunt, ut quilibet convictorum, ossa in eum pro arbitrio suo jactaret; nec quisquam propterea temeritatis aut petulantiæ argueretur. Insuper, ut illi in potu & cibo nemine com|municante, suo solus catino contentus esset & poculo. At veró, si cujuspiam pertinaciæ adeò patrocinari vellet Regis clementia, ut eum sibi collateralem constituendo in primâ sede locaret; ex Principis hoc indulgentiâ ei concedendum putarunt; hac tamen adjectâ conditione, ut ab omni commilitonum segregatus adminiculo, à prioris juris obligatione exceptus esset.