af Anonym (1170)   Udgiver: M.Cl. Gertz   Tekst og udgave
forrige næste

V.

Interea, dum hec de rege marino Helgi agerentur, frater eius, rex Dacie Haldanus, mortuus est; post quem rex Suethie Athisl a Danis suscepit tributum. Quibus constituit regem catulum quendam latrabilem, nomine Raka, nimis <sibi> dilectum. Qui dum una dierum sederet cum exercitu suo, regali seruicio honoratus, uidit canes in fundo luctantes; quos dum a lesione uellet, prosiliens de mensa inter eos Rachi ad mortem oppressus est. Quod nullus Athislo nunciare audebat, quia, siquis nunciaret Racha, decollacione protinus interiret.

Erat autem gygas quidam, nomine Læ, in insula, que uocatur Leshø, pastorem quendam habens, nomine Snyo; quem in Suethiam misit petiturum regnum a rege. Qui in Suethiam ueniens, prima sciscitacione ab Athislo diligenter interrogatus, qualis esset rumor in Dacia, figuratiue respondit: »Apes equidem omnes sine principe existunt errantes.« Secunda autem interrogacione, ubi pernoctauit, respondit: »Vbi oues lupum manderunt.« Vidit enim medicum infirmis ouibus dantem ex lupo pocula cocto.

Interrogatus iterum ab Athislo, ubi prius pernoctauerat, Snyo respondit: »Vbi lupi currum comederunt, boues autem in siluam fugierunt.« Vidit enim illic fibros tres ligna colligentes, quorum unus, qui seruus dicitur, scilicet biæuerthrel, extensis pedibus resupinus ad terram cecidit, cui alii duo inter crura eius ligna congregarunt, illumque quasi boues precedentes traxerunt; quos dispergentes lupi currum deuorauerunt. Adhuc ab Athislo, ubi preterito pernoctauit, interrogatus respondit: »Vbi securim mus rosit, cuius hasta remansit.« Sciuit enim se securim fabricasse ex caseo. Quesiuit iterum rex, quis esset rumor in Dacia; cui Snyo respondit: »Apes equidem omnes sine principe existunt errantes.«

Quod intelligens Athisl ait: »Mortuusne est rex Rachi?« Cui respondit Snyo: »Tu dicis.« Et iterum rex ait: »Rachi mortuus est.« Videns autem rex Athisl, quod [Snyo] esset promptus ad loquendum, et non posset eum capere in sermone, regem Danorum predestinauit eum, dicens: »Vis esse rex in Dacia?« Cui respondit Snyo: »Fiat uoluntas tua.« Rex autem Athisl regali nomine decorauit eum, dicens: »Ingredere tu, Snyo, in Daciam, et esto ibi rex robustus et furore flagiciosus, multas iniquas leges illis et iniustas instituens, ut memores Dani sint imperij tui per euum.«