af Anonym (1170)   Udgiver: M.Cl. Gertz   Tekst og udgave
forrige næste

VI.

Regnauit igitur Snyo secundum iussum regis crudeliter in Dacia, et superbus et iniquus, elatus et in malicia nimis potens, per omnia terribilis, more fulminis [furibundus] incedens; flentibus, siquid uidebantur habere, abstulit habentibus et male ridentibus sparsit. Multas iniquas leges et iniustas instituens, in iudicio minime rectus Snyo, plebem sustinere cogens † compatique, <proceres> pessundauit. Erat enim ei omnis plebs subdita et fauens. Vnus tantum, nomine Røth, resistebat ei contrarius.

Quem in insulam misit ad querendum a gygante Læ, qua morte esset moriturus rex Snyo, ea intentione, ut ne iterum rediret uiuus Røth. Qui in insulam ueniens, dicta salutatione regis, quesiuit, qua morte moriturus esset rex. Cui prius, quam tria proferret ueridica, gygas Læ nichil respondere de morte <regis> uolebat. Dixit ergo Røth, in monte sedens, nunquam spissiores uidisse se parietes parietibus domus illius. Aliud dixit: prius nunquam se ullum plura capita habentem uidisse et minorem numerum familie.

Ad hoc tercium, quod fuit uerissimum: si illinc esset, nunquam redire uellet. Dictis hijs tribus uaticinauit ei gygas, moriturum regem morsu pediculorum. Cui sedenti in pretorio apud Jutlandiam [regi Snyo] Røth nunciauit; quod instanter apparuit coram omnibus. Exierunt enim pediculi de naribus <eius> et auribus, quorum multitudine totum corpus tegebatur. Erat autem rex Snyo mortuus morsu pediculorum; cuius nominis memores sunt Dani per euum.