af Anonym (1138)   Udgiver: M.Cl. Gertz   Tekst og udgave
forrige næste

X.

Interea gloriosus rex Danorum Sveno Magnus in Iucia obijt anno dominice incarnacionis .M.LXX.IIII., anno regni sui .XXXI. Cuius corpus honorifice Roskildie est sepultum, ut ipsemet uiuens iusserat. Post cuius mortem filius eius Haroldus in regnum successit et regnauit annos .VII. Vnde secundum antiquos iste quartus Haroldus rex in Dania extitit. Primus Haroldus, qui apud Magunciam baptizatus fuit; secundus Harald Blatan; tercius Harald filius Gorm; quartus iste filius Sven, uir optimus, rector iustissimus. Hic siluas. a solis potentibus obsessas, communes fieri iussit.

Quo mortuo frater eius Kanutus in regnum leuatus est. Hic cum populum quadam noua lege et inaudita ad tributum, quod nostrates 'nefgiald' vocant, coegit, a Iucia in Fiuniam fugatus Othinse in ecclesia sancti Albani martyris ante altare magna confessione cordis martyrizatus est anno dominice incarnacionis .M.XC., anno .XI. regni sui. Cuius corpus magnis miraculs illustratur, Christus in martyre glorificatur. Cum quo eciam occisus est frater eius, nomine Benedictus.