af Anonym (1138)   Udgiver: M.Cl. Gertz   Tekst og udgave
forrige næste

XI.

Conuenientibus igitur regni primatibus Olauum, fratrem eius, in regem assumpserunt consortemque tocius regni Danie fecerunt. In cuius temporibus ingens fames Daniam per nouem annos optinuit, ut uix ab illicitis escis et interdictis se abstinuerit; sed quia necessitate cogente aliquando lex frangitur et transgreditur, equi ad uescendum occidebantur, canes a multis excoriabantur. Non mensas diuersis ferculis ornabant, nec aliquem apparatum habere cupiebant. Quam plagam uenerabilis Sveno episcopus statim post interfectionem Kanuti predixit uenturam et, ut penitendo eam amouerent paterna ammonicione multos consuluit.

Sed quia deus quos uult indurat, et quibus uult miseretur, cor omnium indurauit et, ut predictum est, plagis flagellauit. Pastori autem misertus deus ab omnibus angustijs huius nequam seculi eum liberauit. In secundo enim anno regni Olaui, non contentus domestica quiete actiue uite cum Martha, sed eciam contemplatiue speculacionis particeps fieri uolens cum Maria, licenciam a rege et populo pecijt Ierosolimamque adire penitendo <per> peregrinacionem elegit. Sed ueniens ad quandam insulam, nomine Rodus, infirmitate detentus, uictrix anima Christo traditur, corpus a discipulis flentibus ibidem sepelitur.

Cuius morte audita Olauus rex cum omni clero Selandensis ecclesie, licet doluit, Arnoldum tamen intronizauit. Vir natura simplex et plus quam pastorali cure decuit negligens; murum tamen lapideum circa monasterium Roskildense construxit, picturam eciam eiusdem monasterij renouauit. Anno cuius .VII. Olauus rex obijt; et ipse regnauit nouem annis, in quibus nec unus ubertatis fuit.