af Anonym (1138)   Udgiver: M.Cl. Gertz   Tekst og udgave
forrige næste

XII.

Quo mortuo Hericus Bonus, frater eius, in regnum successit; et mox exosa fames discessit et uindicta dei a populo. Vtrum autem hec opulencia causa Herici et hec fames causa Olaui inciderit, cum neuter horum hoc meruit, penes illum est, qui omnia, antequam fiant, scit et, quando uult et quomodo uult, disponit. Hericus autem octo annis regnauit et multas iniquas et iniustas leges adinuenit.

Hic filios tres ex concubinis habuit, Haroldum, Benedictum, Hericum; ex legitima nobilissimum genere, nomine Kanutum. Huius quinto anno, M.C. incarnacionis domini anno, Ierusalem capta est a Christianis, Idus Iulij. Hericus tandem octauo anno regni sui, anno domini .M,C.IIJ., uolens Ierosolimam adire una cum uxore sua Botilda et ueniens ad Kyprum obijt ibidem.