af Tycho Brahe (1573)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1926)   Tekst og udgave
næste

|DE OCCASIONE INTERRUPTARUM OBSERUATIONUM ET DISCESSUS MEI.

Postea nullas in Insula Venusia præsens continuaui Obseruationes, sed statim a Paschatis festo die 29 Aprilis inde cum familia discedens, Haffniam in ædes meas Instrumenta Astronomica (paucis exceptis) vna cum tota supellectile libraria et Typographia successiue transferri curaui. Quæ autem isthic reliqui, erant hæc quatuor: Armillæ maximæ, cum suo Æquatore fixo Orichalco inducto, et Quadrans Chalybeus magnus, ab ea parte in qua diuisiones sunt orichalcica lamina illi adaptata, quadrato etiam Chalybeo comprehensus. Suntque hæc duo in Obseruatorio Stellæburgico extra Arcem. In ipsa vero Arce eiusque turri australi Semicirculus magnus Horizonti Azimuthali Chalybeo insistens cum suis columnis et cochleis inferius dispositis, in conclaui vero versus Notolybicum ad muri parietem, qui exacte meridiem respicit, Quadrans ex Orichalco solide fusus, qui ipsi muro affixus, interius effigiem meam simulque Architectonicas quasdam picturas, vna cum ijs quæ Obseruationes et Pyronomica repræsentant, continet. Hæc autem quatuor partim ideo isthic remanere volui, quod sua magnitudine (siquidem aliqua 10 aliqua 12 et etiam 14 pedes in diametro habeant) commode Cymbis auehi nequirent: partim etiam alijs quibusdam de caussis suo tempore manifestandis. Porro ex ijs quæ Haffniam transtuli, quædam in turri ædibus meis vicina disponere volui, vt Obseruationes nonnullas isthic sumptas prioribus huius Anni adiungerem: sed cum ab Aulæ Magistro nomine Regis, licet tunc in Germania absentis, per Vrbis Præfectum hac commoditate mihi interdiceretur, ea cum cæteris composui moxque etiam Typographicis vna cum tota supellectile libraria absque rebus meis in vasa et cistas impolitis et conseruatis quæ isthic adornaram, vt quædam in Operibus mejs complerem, in Germaniam paulo ante Solstitium æstiuum cum tota familia emigraui, relicta ingrata Patria, quæ tamen per se non in culpa erat, sed saltem vnus vel alter in ea, qui publica fata ferme soli regere præsumunt. Caussa huius inexpectatæ mutationis inde potissimum extitit, quod cum statim a Coronatione Regis, feudo Noruagico quod præcipuum erat Astronomici exercitij subsidium priuatus essem, nec quiduis apud Aulæ Magistrum agendo id recipere potuissem, scripsi demum sub initium huius Anni ad Cancellarium vnaque misi copiam Literarum Regni Senatorum aliter spondentium, et eum sui officij in Astronomiæ honoris Patriæ saltem caussa conseruandæ procuratione discrete admonui, atque de ijs quæ alias subsequerentur, satis præmonui. Sed is subito rescripsit, nec feudum restitui posse, nec Regi integrum esse in Instrumentorum Astronomicorum sustentationem quidpiam impendere. Quin et postea salarium huc a laudatissimæ memoriæ Rege Friderico annuatim deputatum mihi ademptum est. Taceo nunc, quæ circa reprobos istos Insulares et Parochum odio mei euenerunt. Quare subtractis Astronomiæ instaurandæ adminiculis, cum viderem me et mea studia, quæ deserere nefas duco, adeo in Patria esse inuisa et despectui habita, nihil aliud restabat, quam vt inde abiens alibi mihi et ijs rectius prospicerem, ne tot Annorum labores et sumptus irriti redderentur. Vix autem Patria egressis eram, cum Cancellarius præbendam meam Roskyldensem acquirens in priuatos vsus conuerterit, quo sic Reditus mei occasiones (si quæ restarent) præcluderet: Et forte huc cursus fuit.

|Mansi deinde Rostochij cum meis per Anni quadrantem non sine periculo ob luem Epidemicam illic continue grassantem, quo nostratibus Patriæ adhuc studens rem rectius dispiciendi satis temporis relinquerem. Sed demum a Nobilissimo viro Domino Henrico Ranzouio inde per literas amanter euocatus, vt contagium illud euitarem, in Holsatiam me recepi atque eius Arcem Wandesburgicam, semisse tantummodo milliaris Hamburgo remotam, ipso benigne mihi inhabitandam concedente, occupaui, vbi per hybernum otium volente cælorum Opifice Obseruationes Astronomicas vlterius pertexere, et quædam in Operibus meis absoluere decreui. Quæ memoriæ caussa hic breuiter annotanda duxi: alias suo tempore et loco de ijsdem latius.

AD DANIAM ELEGIA.

Dania quid merui, quo te mea Patria læsi,
Vsque adeo vt rebus sis minus æqua meis?
Scilicet illud erat, tibi quo nocuisse reprendar,
Quod maius per me nomen in Orbe geras:
Dic, age quis pro te tot tantaque fecerat ante,
Vt veheret famam cuncta per Astra tuam?
Quis facturus adhuc? quis quæ preciosa reliqui,
Digeret, expediens vsibus apta suis?
Mittitur is Huennam socio comitatus ab vno,
Secreta Vraniæ quem bene nosse putant.
Venit et vt vidit spectacula maxima Diuæ,
(Pauca licet remanent) obstupuisse ferunt.
Quid faciat rerum ignarus? qui talia pandat,
Nec conspecta vnquam nec sibi nota prius?
Astat inexpertus Fabricarum nomina quærit,
Quærit tractandi (res pudibunda) modum.
Ne tamen ignarus frustra accessisse feratur,
Quæ reserare nequit, vellicat inuidia.
Nec mirum, meus hunc quia forte instruxerat osor,
Qui mihi iamdudum clam parat omne malum.
Hoc quoque sic a te, tellus natiua ferendum
Hæc etiam meritis gratia danda meis,
Vt quæ nosse nequis, carpas oneresque cauillis
Multimode, nostrum diminuasque decus.
Te celebrem studui meritis augere per Orbem,
Tu mihi sed rursus detrahis immerito.
Hæc sed parua puto, longe his grauiora ferebam,
Vix isthic nostri cura fauorue fuit.
In Patria latui toto bene cognitus orbe
(Vt multos alias delituisse liquet)
Sunt alij fundis, titulis et honoribus aucti,
Par quibus aut ætas aut genus esse nequit.
Ast ego Brahæus de quinis fratribus Vnus
Et genitus primo, vix reputatus eram.
Non tamen inuideo, miseret magis ista secutos,
|Nil quibus est solidi, quæque caduca nimis.
Vix aliqui nostros ibi suspexere labores,
Herculeis quamuis æquiparare licet.
Alcides fesso (vt fertur) subvenit Atlanti,
Ne rueret præceps machina vasta poli:
At Ptolemæe tuis, Alphonse, Copernice vestris
Lapsibus occurrens ipse ego sisto pedes.
Vt cœli vestram deluserit orbita curam,
Edocui, licet hæc cura stupenda foret.
Firmauique nouis Cœli laquearia fulcris,
Ne capiat rimas postmodo, neue ruat.
Posteritas grato veluti testabitur ore,
Nostra licet iamnunc gratia muta silet.
Quanta Machaonia simulac effecimus arte,
Quæ facile ægrotis morbida membra leuat.
Dania si taceas, Norici, Suecique loquentur,
Sensit vbi nostram plurimus æger opem.
Nec tamen hinc lucrum sectabar, vt vndique moris,
Gratis quippe dabam parta labore graui.
Nimirum hoc fuerat, cur tanta odia inuida sensi,
Hinc abitus nostri manat origo vetus.
Quæque diu latuit nec aperte prodita, donec
Inuidiæ virus, qui stabiliret, erat.
Sic vitium pepulit virtutem, non mala caussa,
Discessu in nostro crimen abesse iuuat.
Quantas sustinui curas, impendia quanta,
Vt fieret celsum, quod meditabar opus?
Quam multis etiam Sophiæ mysteria pandi,
Quos alui longum sumptibus ipse meis.
Pluraque præterea, vereor quæ cuncta referre,
Ne dicar laudes enumerare meas.
Pro quibus (o Superi) mihi gratia reddita talis,
Sex ego cum natis matreque vt exul agam.
Sum tamen haud exul, Libertas obtigit ampla:
Exilium in Patria verius ante tuli.
Nunc ego prosper ago, proprij nunc iuris alumnus,
Nunc mihi pro Patria maximus orbis edest.
Excipientque alij, sic prospiciente JEHOVA,
Gratus erit cunctis noster vbique labor.
Tu licet hunc renuens spernas damnisque fatiges,
O Patria, o laudis prodiga facta tuæ!
Ergo ingrata vale; Patria est mihi quælibet ora,
Quæ volet Æthereis æqua litare sacris.
Quæque volet nostros agnoscere grata labores
Quæ mihi pro meritis non feret immerita.
Dania sed (fateor) satis excusabilis in se est,
Condolet et proprijs ingemit ipsa malis.
|Tu quoque magnanimi Friderici Heroica proles,
Inscius hic culpa, Rex generose, vacas:
Inuitisque alijs, animus quibus integer, ista
Fiunt: Dij faciant non mage praua sequi.
Sunt aliqui pauci, quibus haud tamen ipse nocebam,
Qui mihi qua possunt arte doloque nocent;
Hi valeant, meritisque suis quæ digna reportent,
Vindicis vt statuent Jura verenda Dei.
Salue Ranzoum venerande Henrice propago,
Vraniam primus qui capis hospitio.
Hic vbi vicinas Hamburgi mœnibus amplis,
Wandesburga nouas Arx habet alta domos.
Quas sibi construxit memoratus is optimus Heros,
Octo gerens vitæ lustra peracta suæ.
Det Deus Astriferi sapiens moderator Olympi,
Nos hac vtiliter sorte locoque frui.
Ipsius vt cunctis pateant Miracula Terris,
Æthere in abstruso quæ latuere diu.
Quin tua Ranzoui, donec sibi sidera cælum,
Vendicat hospitij, fama superstes erit.
T. B. feci