af Tycho Brahe (1577)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1913)   Tekst og udgave
forrige næste

|||INCLYTO & ILLUSTRI INFANTI CHRISTIANO OPT. & POTENTISS. PRINCIPIS FRIDERICI IIdi DANIÆ & NORVEGIÆ REGIS DOMINI CLEMENTISSIMI FILIO PRIMOGENITO.

HUMANÆ naturæ constitutionem, Princeps Inclyte, non solum ex qvatuor Elementorum commixtione exsistere, verum etiam Ætherei illius & incorruptibilis Mundi participem esse, Philosophis non est dubium: Homo enim in tantillo corpore maximi illius Mundi exemplar exsistit, ut propterea non immerito ab antiqvis Sapientibus Microcosmus sit appellatus. Cumque tantam habeat homo cum majori mundo consonantiam, necessarium est, ipsum actionibus & passionibus majoris mundi obnoxium esse, idque |eo magis præ cœteris animalibus ipsi accidit, qvo is æthereæ naturæ inter omnia sublunaria corpora propius accedit, siqvidem Hypparchus asserere non dubitavit, animam nostram partem esse ipsius cœli, & cum hoc maximam esse homini sympathiam, testante insuper id ipsum humani corporis fabrica, qvæ per septem interiorum membrorum principalium naturam & officia septem errantium Stellarum in cœlesti orbe naturis est analoga; ut nemini dubium esse debeat, hominem qvatenus ex Elementis & æthere constat, influentiæ cœlestium corporum esse obnoxium: id ipsum evidenti testante experientia in tanta diversorum individuorum discrepantia, & in tanta formarum, morum, ingeniorum, valetudinis, actionumque diversitate; trahit enim unumqvemqve sua fortuna & sua voluptas. Hinc nata est Astrologia antiqvissima illa Scientia, qvæ in ipso homine, non minus qvam Elementis, astrorum influentiam scrutatur, idqve potissimum ex constitutione |cœli & Siderum, qvæ tunc est cum homo primum in hanc lucem progreditur, & Astrorum inclinationes una cum vitali aura tenellus attrahit; scite enim illud a Iuvenale prolatum est (Sat. VII):

... distat enim, qvæ
Sidera te excipiant modo primos incipientem
Edere vagitus & adhuc a Matre rubentem.

De certitudine vero & dignitate hujus artis non est hic disserendi locus; neqve jam eorum cavillationibus respondendum censeo, qvi vel ob propriam inscitiam, vel artis abusum, aut artificum errata, arti tam divinæ omnem certitudinem adimunt. Ipsa experientia reclamitat, qvæ multis modis comprobat, in prædictionibus astrologicis, si sincere & dextre tractentur, non parum esse certitudinis. Et si in tam abstrusa & |sublimi scientia aliqvando hallucinantur artifices, id veniam apud candidos Iudices facile meretur, cum tot modis contingat, etiam sapientissimos aberrare in his rebus inferioribus, qvæ nobis qvotidie præ oculis & manibus versantur. Præterea impium non est (ut multi de hac |arte opinantur) physicas inclinationes inqvirere, & creaturæ divinæ potentiam perscrutari, modo id absqve superstitione & abusu fiat, & Creatori ubiqve potius qvam creaturæ principalem causam rerum attribuamus, ipsumqve libere agere & secundis causis non alligari pie statuamus. Magna deniqve est utilitas & voluptas, varias hominum inclinationes impendentesqve valetudinis & aliarum mutationum in vita vicissitudines aliqvatenus prævidere, ut se qvis præmunire possit ante decretorum eventum, & si fausta portendantur, iis commodius uti, sin vero infœlicia, ea præcavere & adhibita diligentia evitare possimus. Nos enim non necessario recipimus astrorum influentiam, sed est in ipso homine qviddam divini supra astrorum orbes exaltatum, qvo si uti norit, astrorum decretis minime est obnoxius.

Hæc cum ita sint, non abs re futurum judicavi, si tibi, Inclyte CHRISTIANE, Genethliacam cœli |faciem constituerem, & inde juxta optimorum Astrologorum placita, tum etiam propriam experientiam, siderum inclinationes breviter indicarem, efflagitante etiam Serenissimo Patre Tuo FRIDERICO Daniæ Rege Domino nostro Clementissimo, ut id ipsum pro virili præstarem. Cujus mandato cum nefas esset non obtemperare, hoc onus, viribus nostris impar, in me recepi, & qvalemcunqve hanc Natalitiæ Tuæ constitutionis & Astrorum hinc effectuum expositionem Tibi adhuc Infanti annotavi, idqve ea ratione & methodo perfeci, ut Astronomicam Siderum constitutionem Iudicio Astrologico præmitterem, in qvo juxta principales qvæstiones eventuum in vita Astrorum inclinationes priori innitentes pro virili, & qvantum temporis angustia ferre potuit, indicavi. Fui autem in his prædictionibus brevior, & minus in singulis subtilitatibus curiosus, eo qvod Tempus Nativitatis oblatum saltem æstimative sumtum sit, & per accidentia præterita, ob ætatem nondum adeptam, minime verificatum, qvod si olim Deo permittente fieri |poterit, exqvisitiorem etiam & diligentiorem horum omnium, qvæ hic tractantur, explicationem & indicationem, eodem favente, instituemus. Spero autem hanc qvalemcunqve ab æstimativa cœli facie desumtam Siderum expositionem Serenissimo Patri Tuo Domino et Regi nostro Clementissimo, Tibiqve, cum annis adoleveris, non futuram ingratam. Æternus Deus, auctor vitæ & omnis boni, Te in serotinam ætatem & fœlicem Vitæ actionumqve statum in suam gloriam & Patriæ incolumitatem clementer conservet!

T. S. subditus TYCHO BRAHE OTTONIDES.