af Tycho Brahe (1579)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1913)   Tekst og udgave
forrige næste

|PARS PRIMA. DE IJS QUÆ AD CORPORIS BONA PERTINENT.

QUIA Corpus est fundamentum, in quo hominibus ea, quæ in hac mortali vita prospera vel aduersa contingunt, euenire oporteat (est enim illud ipsius Animæ domicilium, in quo suas actiones elementaribus affectionibus propter Corporis dissolubilem naturam obnoxias exerit), ideo omnium primo de Corpore eiusque accidentibus considerationem instituere operæpretium erit. Et particularius hac in parte post vniuersalem Genituræ dominj inquisitionem de nutritione et vita eiusque curriculo judicium instituere aggrediemur, eo quod sine huius aliqua cognitione quæ superstruuntur friuola essent.

|DE DOMINO GENITVRÆ.

Dominum Genituræ Astrologj eligunt planetam penes quem maxima est in Genesi autoritas quique loca hylegialia disponit, quo in toto iudicio tanquam generalj significatore vtuntur.

Cum itaque in hac inclyta Genitura Mars omnium planetarum sit fortissimus, in suo carpento exaltatus versus angulum Medij Cœlj, recipiens Solem Horoscopi dominum ab exaltatione, estque is supra omnes alios eleuatus et habet præterea in Ascendente triplicitatem, in loco ⊕ antisciam, in loco ☾ ⚹ aspectum cum applicatione, habetque is in omnium planetarum locis excepta sola Luna, quam ⚹, ut dixi intuetur, aliquam essentialem dignitatem, |idcirco Martem pricipalem huius inclytæ Genituræ gupbernatorem et vniuersalem dispositorem non iniuria constituimus. Quales vero significationes Martis dominium in hac genesj inducat, et ad quas inclinationes natum proniorem reddet, ex sequentibus passim innotescet, vbj is tanquam arbiter in iudicium adhibendus erit. Id tamen hoc loco non prætereundum erit, omnes significationes, quæ a Marte procedunt, inclinationesque, ad quas ille natum aptiorem reddet, futuras illustres, magnificas, memorabiles, maximaque prosperitate insignes, eo quod is præ cœteris omnibus planetis in hac inclyta Genitrura adeo feliciter constituitur vt vix aliquid addi possit.

|DE NVTRITIONE.

Nutritionis annos appellant Astrologj primos quatuor. in quibus corpora infantium sunt teneriora magisque imbecillia et ob id etiam a leuioribus causis mutationibus obnoxia. De his itaque omnium primo ordine agentes generalem quandam nutritionis considerationem instituemus in hunc modum.

Etsj in hac inclyta Genitura ☉ dominus Ascendentis est in sexta domo abiecta et cum Ascendente inconiuncta, oppressus a ♄ et insuper Martis radijs quadratis, permisceturque simul Mercurio, qui Saturniam naturam hoc in loco induit, estque simul ipse ♄ vtriusque lumina|ris dispositor combustus et damnatus in sexta domo cadente, vnde aliquid incomodj et impedimentj in huius inclyti nati educatione significarj posset, tamen quia idem Saturnus est essentialiter fortis et bene constitutus in suo carpento, excipiens Solem Horoscopi dominum in sua domo, et ♂ ipse, qui vna Genituræ dominus existit (vtj diximus), optime constitutus in cœlj culmine Solem ab exaltatione recipit, ipso etiam Sole existente in termino beneficj ♃ eiusque sextilj (sed platico) aspectu, idcirco meo judicio hæc minus commoda constitutio Solis domij Horoscopj et dispositoris luminarium vitam natj in annis infantiæ abrumpere non poterit, |præsertim cum omnia cœtera loca, quæ vitalem significationem obtinent, bene se habeant; nam Ascendens ipsum est liberum a maleficarum radijs in signo vitalj et benevolj Iovis quadrato longo partilj naturam trigonj ob id sortiente. Luna etiam apheta et luminare conditionarium est in angulo fortis non impedita a maleficis, in termino ♃ ipsius antiscia, ambo vero fortunæ ♃ et ♀ se in|uicem fœlicitant per aspectum trinum partilem. Et pars fortunæ Ascendens quasi ☾ existens est in ⚹ partilj ♃ atque ☍ ♀. Vnde his beneuolis indicijs simul coincidentibus concludo hunc inclytum infantem nutritionis annos exuperatuum, aderunt tamen |propter constitutiones primo assignatas quædam difficultates et impedimenta, idque primum ante completum vnum annum circa mensem sextum labentem, quj in Iunium incidit, propter profectionem Ascendentis mensurnam ad corpus ☉ ☿ ♄ et □ ♂ in sexta domo. Leuius tamen erit hoc nocumentum quam quod vitam natj abrumpere possit.

Annus secundus propter applicationem ♃ □ longj ad Ascendens via directionis in terminis beneficæ ♀ erit felicior et salubrior in nutritione huius inclytj infantis, nisi aliquid incomodare posset, quod ♃ sit dominus octauj locj et ♀ ibidem partiliter constituatur, quod tamen non credo, cum ambo natura sint stellæ |beneficæ, et in hac Genitura admodum fœliciter constituantur, seque inuicem beneuole aspiciant; adde quod nulla maleuola profectio coincidat. Imo loca principalia per profectionem annuam ad beneficorum radios pertingunt, ipsa etiam reuolutione nihil sinistrj minitante, quapropter hunc secundum infantiæ et nutritionis annum in vita et valetudine huius inclyti natj satis benignum et prosperum futurum iudico, idque quantum ad cœlestes impressiones attinet; poterit enim non solum hic sed alij plures annj aliquid adferre, quod ex superioribus causis origimen non trahat sed potius ex his inferioribus et propinquioribus, cuius tamen effectus, nisi cum superioribus coincidat, leuior et non magnj admodum momentj erit.

|Anno tertio Ascendentis profectio venit in ♎ et post completam annj medietatem applicat ad 𦃝 ♂ et □ ♄ in quarta domo. Adde quod ipse ♄ in initio huius annj transeat per locum ☾ radicis. In reuolutione etiam huius annj cadit locus Martis in sextam domum aspiciens locum ☾ reuolutionis et radicis per □ platicum; erit itaque hic tertius nutritionis annus quibusdam difficultatibus et aduersitatibus obnoxius, idque præsertim post completum tertium mensem et circa VI mensem posteaque in altera annj medietate paulo post medietatem completam, idque ex profectione, vtj dixi, Horoscopi ad ☍ ♂ et □ ♄, ad quos pertingit Ascendens circa mensem septimum, qui est Iulius. Forte etiam ♄ in principio annj circa men|sem Ianuarium supra locum ☾ radicis transiens valetudinem aliqua ratione affliget, verum quia is locum ☾ disponit, minus nocebit. Hoc itaque anno et præsertim circa menses commemoratos diligens habenda est ratio valetudinis huius inclyti infantis, ne vel morbillis vel lesionibus aliquibus molestetur. Nihil tamen euidentis aut magnj periculj metuendum erit, cum nulla maleuola directio, penes quam maior est autoritas, in hunc annum coincidat, nam quod ⊕ |hoc anno in antecedentiam per directionem veniat ad ☍ ♀ constitutæ in VIIIa domo, nihil officit, cum Venus sit stella benefica et ibidem admodum feliciter et bene constituta.

|Anno quarto nulla incidit directio maleuola nullaque infausta profectio Ascendentis vel Lunæ; imo Ascendens hoc anno per profectionem venit ad corpus ♄, et Lunæ in Taurum profectio bene se habet; solus itaque ☉ in Arietem ad corpus Martis via profectionis delatus circa primam annj quadraturam aliquam calidam et acutam discrasiam significare poterit, præsertim quia ♂ in reuolutione sublimis in cœlj fastigio exigens Lunam exorientem □ partili afficit. Saturnus etiam statim in initio huius annj denuo per locum ☾ radicis transit, vnde aliquid iniucundj languoris in valetudine huius inclyti infantis adferre forsan poterit, quod tamen vna cum priorj aduersa significatione leuius erit |quam quod sensibile aliquid nocumentj in vita natj adferre possit, sed saltem morbillos quosdam et leuiora quædam incomoda, quibus tenera illa ætas est plerumque obnoxia, inducere, præsertim cum hoc quarto ætatis anno nullæ coincidant maleuolæ directiones, quæ vitæ aut valetudini infestæ esse possent. Superabit itaque meo judicio hic inclytus infans et hunc quartum nutritionis annum et adhibita mediocrj cura et diligentia satis prospera valetudine in eo vtetur, non obstantibus plurimum leuioribus istis (vtj dixj) aduersis significationibus. Completis itaque primis quatuor nutritionis annis ad reliquum totius vitæ curriculum perpendendum diiudicandumque procedamus.

|DE VITA EIVSQVE CVRRICVLO.

Sol dominus Ascendentis et per se generalis vitæ significator existens, læditur quidem a partilj copulatione Saturnj et quadratura ♂ in domo abiecta et a vita aliena; sed recipitur per exaltationem a ♂ fœlicissime constituto, et ♄us essentialiter fortis Solem in suo carpento excipit. Solum itaque est quod noceat plurimumque obsit, videlicet quod hic concursus fiat in sexta domo quæ cadit et ab Horoscopo auersa est. Itaque hæc significatio pro vita mediocris est sed accidentalem quandam debilitatem a morbis diuturnis indicat; essentialiter vero robur vitæ non |plurimum labefactat. Considerando vero et in consilium etiam adhibendo reliquos vitæ significatores, occurrit primo Ascendens, quod per se est forte in prima decuria ♌ signo admodum viuacj, estque liberum a maleficarum radijs in termino beneficæ ♀ et in □ longo vitalis Iouis ipsiusque antiscia; quapropter illud robur vitæ auget et confortat; Luna etiam luminare conditionarium et apheticam significationem (vt post dicetur) in hac inclyta Genitura sortita, est satis fortis in angulo, libera a maleficis in aspectu antisciaque beneuolj Iouis et ⚹ Martis fortunatj et Genituræ dominj, vnde ea vitam | conseruat, fortem|que eius conditionem notat. Pars fortunæ insuper, quæ est Lunaris quidam Horoscopus, etsi sit cum ☋ tamen ab ea recedit et partiliter applicat ⚹ ♃ et ☍ ♀ estque in antiscia Martis fortunatj, vnde hoc roborj vitæ nihil detrahit sed ipsum potius confortat et conseruat. Locus demum nouilunij præcedentis in medijs partibus ♑ etsi in sextam domum cadentem et auersam incidat, tamen quia est in ⚹ ♃, mediocriter se habet, estque eius significatio quo ad vitam non magnæ autoritatis, vnde fortitudinj vitalj nihil addit vel minuit.

Cum itaque ex his quinque principalibus hylegialibus locis | maxima et potissima pars sit fortis libera a maleficis et in beneficorum radijs fœliciter constituta, iudico ex generalj quadam consideratione huius inclytj natj vitam futuram satis robustam et diuturnam, ipsumque ad bonum senium peruenturum, modo quosdam incidentes maleuolos anaretarum per directionem occursus (quos postea commemorabimus) euaserit. Nam et ipse Genituræ dominus, qui vniuersalem habet in hac Genesj significationem, est in loco maxime aphetico optime et felicissime tam essentialiter quam accidentaliter constitutus et in antiscia felicis et beneuolæ ♀, |vnde is plurimum vitalem significationem adauget et ad vitæ diuturnitatem plurimum addit. Numerum vero annorum vitæ particularius definire difficile est; si tamen Arabum hac in re placita sequi placuerit, erit Luna absque controuersia apheta quem illj Hylech nominant, cumque Saturnus dispositor locj ☾ eam non aspiciat, Alchochoden esse nequit, præsertim cum etiam sit combustus. Recurrendum itaque ad ♃, qui in loco ♊ triplicitatem et terminum obtinet eamque per antisciam partilem et aspectum □ intuetur. Is itaque meo iudicio verus Alchochoden existit, qui cum sit in domo succedente orientalis receptus |per triplicitatem, mediocriter bene se habet; donatque ideo annos suos medios, qui sunt 45½ , quibus ♀ aspiciens♃ per ⚹ partilem addit annos suos minores, qui sunt 8; vt sit tota summa annorum 53½ , atque hæc esset secundum Arabum sententiam summa annorum vitæ natj. Latinorum vero placitis insistentes, Martem Genituræ dominum pro datore annorum vitalium accipiemus, qui cum sit optime constitutus in fortissimo et eminentissimo cœlj loco inque suis essentialibus dignitatibus, tribuit is per se annos suos maiores 66, quibus maleuolentia Saturnj propter □ partilem ad ♂ e do|mo sexta annos ipsius minores aufert restantibus 36; quibus ♀ propter antisciam et ⚹ aspectum platicum, quem cum Marte habet, bis annos suos minores 8 addit, quibus duplicatis et prioribus adiunctis provenit summa annorum vitæ nati 52 a priori per Arabum ratiocinationem collecta non multum discrepans; vt sit juxta vtramque rationem ætas huius inclyti nati futura annorum circiter 50 vel paulo plus. Verum cum hic modus colligendj spacium vitale non sit satis firmus nec vbique experientiæ respondeat |ideoque a Ptolomeo et probatioribus Astrologis negligitur, |nos etiam pro incerto eum missum faciemus et ad experientiæ magis consonam rationem accedamus, et directiones præcipuas apheticorum locorum ad conuenientes anaretas perpendentes, si hinc non ipsissimum vitæ terminum præfinire, saltem eos ætatis annos, quibus maximum vitæ imminet discrimen, indicare possimus, vt periculum, quod circa illa tempora imminet, cautius et diligentius declinare et euitare possit, et vitæ diuturnitatem, quantum possibile erit, eo melius et felicius conseruare. Recensebo itaque ordine præcipuos fatales occursus apheticorum locorum |ad debitos anaretas, constituens Lunam pro principali apheta, vti prius diximus, deinde Ascendens, quod generalem vbique vitæ significationem habet, tertio Solem Ascendentis dominum, qui etiam per se generaliter vitam disponit, nonnihil etiam potestatis hoc in loco tribuentes Martj vniuersali Genituræ gubernatorj et in aphetico loco fœliciter constituto.

SEQUITUR ENUMERATIO ANNORUM FATALIUM ET VITÆ MAXIME PERICULOSORUM PER TOTUM EIUS CURRICULUM.

Anno sexto ætatis natj labente etsi nulla contingat directio maleuola nisi |quod Ascendens moretur in terminis malefici ♄, profectio tamen annua Ascendentis venit in sextam domum ad corpus ♄ et □ ♂, et ☾ profectio in ♋ ad eorundem maleuolos radios pertingit, vnde aliquid incomodj in vita et valetudine natj adferre poterit, idque præsertim circa 4 et 7 mensem, quod incidit in Aprilem et Iulium annj 1584 labentis. Significationem hanc reuolutio intendit, nam ♄ in ea reperitur in sexta domo quemadmodum in radice, et Mars est dominus octauj locj in Medio Cœlj, prout etiam in radice constitutus Solem partili ☍ simul affiigens, |vnde hoc anno præsertim circa tempora jam dicta et juxta sextum etiam mensem, qui est Iunius (propter reuolutionem) aliquid discriminis et aduersitatis impendet, præsertim ex causis humidis et humorum defluxionibus aut etiam cutis exulcerationibus febrique aliqua, aut his similibus affectionibus. Attamen quia nulla euidens (vtj dixj) simul concurrit directio quæ vitæ infesta esse posset (penes directiones enim maior semper est autoritas quam penes profectiones vel reuolutiones), imo Luna in antecedentiam via directionis circa hoc tempus ad □ ♃ breuem plurimum accelerat, vnde profectionis et reuo|lutionis istius aduersas significationes plurimum retundit vitamque et valetudinem tuetur.

Anno ætatis 9 labente, qui incidit in annum Domini 1587, Ascendentis directio ad medium terminorum ♄ deuoluitur, quod quidem per se non vsque adeo vitæ infestum esset, nisi plura alia longe nocentiora |concurrerent. Nam ☾ principalis apheta hoc ipso anno per directionem conuersam occasum subit, qui locus iuxta Ptholomej decreta in hac genesi potens et vnicus anareta existit, eo quod vitæ datorem abscondat, et licet □ ♃ ante occasum ☾ intercidat, tamen is | nihil addere vel hunc occasum Lunæ retardare potest, eo quod sit aspectus mediocris, et Iupiter insuper est dominus locj octauj, a vitalj significatione remotj. Est itaque hic nonus annus pro vita natj plurimum metuendus ex hac aphetæ infra horizontem eo tempore absconsione. Accedunt et alia non minus grauia infantis periculj indicia. Nam Sol dominus Horoscopi eodem anno per directionem in consequentiam ad corpus ♄ in sexta domo pertingit, subsequente statim □ partilj Martis, idque in terminis maleficis; is itaque occursus cum per se admodum sit malignus, plurimum priorem anareticam significationem intendit. Profectiones |insuper hoc eodem anno admodum sunt vitæ et valetudini infestæ. Nam Ascendens sua profectione venit in ♈ ad ⒡ ♃ et corpus ♂, Lunæ vero profectio in ♎ ad ♄ □ et ♂ ☍ Solis in ♍ ad △ ♄, qui se ab initio coniunctione læsit, vt omnj ex parte profectio vitalium locorum maleficarum inimicis radijs vna infecta sit. Ipsa denique reuolutio sj in consilium adhibeatur, admodum tetrica et funesta est. Nam in hac ♄ reperitur in Medio Cœlj in 26 p. ♈ exquisite in eodem loco quem Mars in radice occupauit; ☾ vero est in occasu in 27 parte ♑ in loco ♄ radicis et in quadrato partilj ipsius ♄ reuolutionis, |estque ☾ Ascendentis domina et ♄ octauo loco præest in reuolutione; adde quod ipsa ☾ combusta sit a Sole, qui etiam in sexta vt in radice positus ad □ ♄applicat, obsessus etiam ab altera parte a □ ♂ platico ex angulo M. Cœlj. Ipsæ beneficæ absunt in domibus cadentibus nullisque beneuolis radijs loca vitalia intuentur, ita vt vix aliquid addi possit ad tetricam et vitæ inimicam reuolutionis significationem. Quapropter concurrentibus vndique tot causis, ita vt hoc anno principalia loca per directionem infestentur et profectiones vna maleuolæ concurrant, ipsa reuolutione inauspicata existente, |iudico maximum et periculosissimum vitæ discrimen circa hunc nonum ætatis annum impendere admodumque fatale et funestum hoc tempus futurum, idque præsertim (si temporum particulas subtilius distribuere libuerit) superato primo mense, circa eius annj mensem quartum, qui cadit in Aprilem, quo deterior adhuc erit mensis septimus Iulius, omnium vero periculosissimus superatis prioribus instat mensis decimus, qui est October. Hoc itaque anno et præsertim circa dictos menses admodum diligens adhibenda est cura vitæ et valeudinis huius inclytj natj, ne vel ex morbo |aliquo infesto et diuturno vel accedente aliquo infausto vt læsione aliqua, præsertim ab equis et animantibus, casu contusione per incuriam seruorum vitæ maximum funestumque discrimen subeat; admodum enim fatalis et exitiosus est |hic annus, vt pluribus rationibus demonstrauimus. At si redeuntes ad Arabum circa Alchochodeum placita Saturnum dispositorem locj ☾ Hylech pro Alchochoden assumamus, quamuis is Lunam non aspiciat, erit loco eius ☉ qui ipsum comburit verus Alchocoden, qui cum sit in domo cadente male affectus extra suas dignitates, donat saltem annos suos minores, qui sunt 19, quibus ⚹ ♃ addit ipsius | minores annos numero 12, et ♀ platicus aspectus applicans donat eius minores annos 8, vt sit tota summa annorum 39, quibus ♄ Solem sua coniunctione opprimens annos suos minores 30 aufert. Restant itaque secundum hanc supputationem saltem 9 annj pro numero ætatis natj, quod cum præcedentibus maleuolis significationibus plurimum conspirat, vt omnj ratione circa nonum ætatis annum, qui etiam per se climactericus existit, vitæ natj metuendum sit, nec est quod opituletur nisi directio Martis dominj Genituræ ad ⚹ ♀, quæ hoc ipso anno coincidit, possetque ad defendendam fouendamque vitam |aliquid subsidij adferre, si prius commemoratæ significationes non tot tamque validæ existerent. Estque Mars minus principalis apheta, et ♀ in octaua domo ab Horoscopo et vitalj significatione auersa constituitur, vnde minus iuuat.

Omnino itaque, quantum ex physicis et astrologicis rationibus coniectarj licet, hic inclytus natus nonum ætatis annum fatalem et vitæ exitiosum habebit vixque physicis medijs huic funestæ significationj opitulari licebit sed solum ex altiorj aliqua et prima causa, quæ inferioribus omnibus disponit easque suo arbitrio moderatur, has tetricas et perniciosas astrorum significationes declinare et euadere potest. |Ne itaque videamur nimis Stoice fatalem et ineuitabilem, vtut fortem multiplicem et maliciosam astrorum significationem, statuere, sperabimus hunc inclytum natum diuino auxilio et hunc nonum ætatis annum, vtquamuis admodum vitæ exitiosum, superaturum, quare ad reliquum vitæ curriculum pertexendum progrediar.

Anno sequente, qui est ætatis decimus, annus vero Dominj 1588, pertingit directio Solis dispositoris Horoscopi ad □ ♂ in termino ipsius ♂tis, vnde hoc etiam anno superato priore aliqua vitæ et valetudinis impedimenta portenduntur, et si in re|cidiuam aliquam priorum malorum inciderit, periculosior erit hæc significatio. Portenditur autem aliquod acutum discrimen et aliqua calida siccaque affectio. Verum quia Mars recipit Solem ab exaltatione, et quia □ ille radius longus est, vnde melioratur et in naturam trigonj plurimum transit, minus idcirco in nocendo efficaciæ habet, incomodum tamen adauget profectio ☉ ad e☍ ♂ et □ ♄ circa eiusdem annj mensem tertium, vnde quicquid hoc anno aduersitatis metuendum erit, circa hunc præsertim tertium mensem, qui est Martius, ingruet. |Verumtamen quia cœterorum locorum apheticorum nulla maleuola affectio consentit et reuo|lutio etiam ominosa non sit, existimo vitæ natj non vsque adeo exitiosum futurum hunc annum sed saltem acutam aliquam corporis discratiam allaturum, præsertim cum hoc ipso anno contingat directio ☾ principalis aphetæ ad antisciam ♃ qui vitam tuetur et priorem maleuolam significationem plurimum infringit.

Anno Dominj 1590 die 21 Julij hora 7 ante meridiem erit Eclipsis Solis magna in 8 parte ♌ in ipso fere gradu Ascendentis huius inclytj |natj, quæ cum effectus suos iuxta finem eiusdem annj exerat, qui est ætatis natj labens duodecimus, portendit aliquid periculj in vita et valetudine natj, modo tum temporis versetur in regionibus vbj hæc Eclipsis sua decreta in actum producit. Intenduntur vero huius Eclipsis minæ ex profectione Ascendentis eodem anno in ♋ ad ☍ ♄et □ ♂ in duodecimam domum, et ☾ apheta sua directione in ♑ domum sextam ad ☌ ♄ et □ ♂ pertingit. Reuolutio vero huius annj mediocriter se habet nisi quod Mars dominus octauæ domus sit in Ascendente cum ☾ in partilj □ ipsius ♄ dominj Ascendentis, vnde |aliquid incomodj ex humorum defluxionibus vel in aquis aliquid periculj portendj possibile est, eo quod ♂ in reuolutione sit in triplicitate aquea, ipso ♄no, quicum lædit, juxta Hyades commorante. Verum quia circa idem tempus contingit directio Solis domini Horoscopi ad ⚹ ♃ in antecedentiam, iudico has indicationes tam ab Eclipsi quam profectionibus et reuolutione defunctas exitiales vitæ natj minime futuras.

Anno 18 labente Lunæ aphetæ directio contingit ad ♂ sextilem longum, qui ob id naturam ferme quadrati induit, fitque hic occursus in terminis malignis, et eodem anno |profectio ipsius ☾ venit in ♋ ad ☌ ♄ et □ ♂, Ascendentis etiam in ♑ ad ☌ ♄ et □ ♂, vnde malum quasi duplicatur. In reuolutione insuper huius annj ♄ dominus sextæ domus in Ascendente partiliter collocatur, et Mars cum ☾ in medijs partibus ♉ in □ ☾ radicis constituitur, vnde hic 18 annus erit vitæ et valetudinj natj plurimum inconueniens et ex febribus vel calida aliqua et forte etiam cronica et diuturna corporis affectione vitæ et incolumitati natj incommodabit. Ipsam tamen vitam penitus abrumpere meo iudicio non poterit, quia circa idem tempus ☉ in antecedentiam fertur ad ⚹ ♀ quamuis paulo citius, et |Ascendens ad antisciam ♃ applicat quamuis paulo tardius.

Circa annum ætatis 27 Ascendens sua directione venit ad △ ♂ breuem, qui ob id naturam ferme quadrati habet, idque in termino proprio ipsius Martis. Contingit etiam circa idem ferme tempus directio ☉ in antecedentiam ad △ Martis in principio sextæ domus, qui Solem ab initio per □ læsit. Luna insuper principalis apheta circa hoc ipsum tempus per directionem conuersam ad □ Martis pertingit, subsequente statim in sexta domo maleficj Saturnj corpore; aspexit |vero ♂ Lunam | ab initio per sextilem longum, fitque occursus directionis in terminis ♂. Accedit insuper et hoc quod ipse Mars Genituræ dominus circa idem ferme tempus per directionem trino Saturnj applicat, qui ipsum ab initio per □ læsit. Cum itaque omnia aphetica locum circa hunc 27 ætatis annum in maleuolorum radios impingant profectionibus etiam admodum infaustis, Ascendentis in ♎ ad □ ♄ et ☍ ♂, ☾ in ♈ ad ☌ ♂ et □ ♄ coincidentibus, et in ipsa etiam reuolutione ☍ Martis radicis ascendat, ipse vero ♂ tunc dominus sextæ existens est in ☍ partilj ☾, iudico ex tot concurrentibus testimonijs magnum vitæ et valetudinj natj circa hunc vicesimumseptimum ætatis annum discrimen imminere, |idque præsertim ex significationibus et occasionibus Martialibus, vt ex iracundia inimicitijs digladiationibus, aut etiam ex acutis quibusdam calidisque ægritudinibus, vnde diligenter sibi suæque vitæ circa hoc tempus consulat nec quærat inimicitias aut morbis acutis per distemperantiam fomenta præbeat, vt eo facilius impendentem aduersitatem declinare vel auertere possit.

Anno sequente, qui est 28 ætatis labens, Luna apheta ad corpus ♄ per directionem conuersam delabitur eademque in consequentiam ad antisciam Martis accelerat, vnde et hic malum duplicatur, verum occursum ad Martis antisciam præsentia Veneris mitigat. |Profectio ☉ eo anno est in ♈ ad corpus ♂ et □ ♄. Reuolutio insuper non satis commoda existit, nam ☾ comburitur in ♑ in loco ♄ radicis Mercurio Saturnificato, ipse vero ♄ est in eodem signo cum ☉ et ☾ etsj platice; quapropter tot etiam hic concurrentibus aduersis significationibus erit et hic 28 annus vitæ ac valetudinj plurimum infestus, et sanitatis aliquam chronicam afflictionem ex diuturno aliquo morbo animiue ægritudine ex atra bile originem ducente inducet. Non tamen vsque adeo malignus erit vt præcedens annus, nisi forte recidiua aliqua priorum infirmitatum superuenerit, quæ cum per se periculosa existat discrimen vitæ plurimum intendet.

|Deinde circa 36 annum ætatis natj plus minus accedit directio Ascendentis ad Martis antisciam æquiualentem, sed statim subsequente ☍ beneficæ ♀ licet ex octaua domo. Coincidit etiam circa idem tempus directio conuersa ad corpus Solis; qui ab initio maleficarum radijs imbutus anareticam significationem recipit. Adde quod Mars principalis Genituræ dispositor sua directione eodem tempore ad antisciam ♄ pertinget, qui se ab initio per □ partilem e sexta domo afflixit. Profectiones etiam huius annj admodum infaustæ sunt; nam Ascendens per profectionem in ♋ ad ☍ ♄ et □ ♂ defertur, Luna vero in ♑ ad ☌ ♄ et □ Martis; |quapropter tot etiam circa hoc tempus conspirantibus maleuolis significationibus magnum discrimen vitæ et valetudinj huius inclyti nati circa hunc 36 ætatis annum metuendum est. Quo etiam tempore |plurimis alijs difficultatibus et aduersitatibus inuoluetur, quæ in sequentem etiam annum suos fortassis effectus dilatabunt; erit vero periculum potissimum ex causis et affectionibus Martialibus, vt inimicitijs et morbis ægritudinibusque acutis et calidis. Verum quia circa idem ferme tempus ☉lis directio contingit ad ⚹ ☾ in antecedentiam et ☾ paulo post ad △ ♃ in consequentiam, poterit adhibita cura et diligentia has difficultates hoc tempore ingruentes superare.

|Circa 39 vel 40 annum pertingit Ascendentis directio ad ☍ ♀ in octaua domo extentis, quod causa luxuriæ vel intemperantiæ aliquid discriminis vitæ et valetudinj propter significationem octauæ domus minitarj posset, nisi ♀ esset stella benefica et bene constituta Iouialibusque radijs benigne imbuta.

Anno vero 53 ætatis labente vel circiter Solis directio in consequentiam sextilj Martis applicat, qui longus est et ob id naturam □ sapit; paulo vero post circa 54 completum vel circiter ad ⚹ ♄ in antecedentiam, qui Solem ab initio per corporalem oppressionem læsit; vtrobique vero fit hic concursus in terminis maleficis, et 54 anno profectio|nes infaustæ sunt. Judico itaque circa hunc 54 ætatis annum plus minus vno forte anno ante vel post, maximum discrimen vitæ natj iminere, præsertim cum ♃ Alchocoden secundum Arabum sententiam superius commemoratam totidem ferme annos vitæ natj tribuat. Quod si hunc fatalem terminum, diuina ope ita dispensante, superauerit, iuxta 57 ætatis annum, cum Ascendens ad ☋ deuoluitur, quasdam sanitatis læsiones experietur, et deinde circa 61 annum, cum ☾ principalis apheta ad △ ♂ in antecedentiam et ⚹ ♄ in consequentiam vno eodemque tempore pertingit, ipse vero Mars ab initio læsit ☾ ⚹ aspectu longo, et profectiones Solis infaustæ |sunt, quare ingens etiam discrimen vitæ natj circa hunc 61 ætatis annum impendet, quem si superare poterit, restat 63, quo Sol sua directione in consequentiam ad ⦶ Martis, qui ipsum ab initio per □ læsit, applicat; Pars vero fortunæ circa idem ferme tempus ad □ ♄ sequente ☍ Martis radio per directionem in antecedentiam fertur. Vnde hic 63 ætatis annus, modo priores superauerit, admodum periculosus erit profectionibus annuis maleuolis etiam circa idem tempus conspirantibus. Accedit et hoc quod hic annus per se sit climactericus, ratione tam septenarij quam nouenarij, vnde vlterius hanc enumerationem annorum fatalium producere non operæpretium esse iudico.

|Atque hæc in consideratione et descriptione annorum fatalium vitæ huius inclytj nati sufficienter dicta sint, ex quibus diligentius trutinatis ea tempora quæ magis minusue periculosa futura sunt, colligi poterunt. Id tamen in his directionibus eorumque assignatis temporibus limitatum volo, quod si vel paululum erroris in tempore natiuitatis oblato |inciderit, eas non esse ita stricte in ijs annis quibus assignantur capiendas, nam 4 minutorum error, in tempore natiuitatis (particula sane vix comprehensibilis) integri annj errorem in his directionibus causare poterit, idque præsertim in ijs directionibus quæ ab Ascendente, M. C., et Parte fortunæ procedunt, vnde in horum |directionibus assignatis aliquis error ex æstimatione temporis minus certa incidere poterit, ita vt effectus, de quo non solum hic sed in sequentibus etiam iudicijs fit mentio, non ita exquisite in eundem annum qui assignatur eueniat sed forte vno vel altero anno ante vel post, prout error in tempore natiuitatis magnus vel exiguus fuerit. In cœteris directionibus, quæ a Sole, Luna, Marteque procedunt, tanta differentia vix inuenietur, vnde tempora quibus hæ assignantur non multum a suo effectu discrepabunt.

Nunc ad reliquum huius inclytæ Genituræ judicium pertexendum procedamus, in quo generalem exceptionem vbique intelligi volumus, si videlicet natus |ad ætatem his actionibus conuenientem diuina ope perductus fuerit, et superauerit fatales occursus iam commemoratos, annj præsertim nonj, vicesimiseptimi vel etiam 28. Hi enim inter alios meo iudicio maxime periculosi existunt, vt ex causis tunc concurrentibus prius declaratis animaduertere licebit. Id saltem conclusionis loco subiungam, posse etiam in vita alias quasdam incidere aduersitates, quæ hic non commemoratæ sunt, idque ex alijs leuioribus causis et interdum etiam ex inferioribus occasionibus, quæ tamen, nisi cum his consentiant, non magni momentj erunt. Inprimis vero vniuersale fatum quod derogat particulari excipiendum est.

|DE COMPLEXIONE.

Quia maxima pars eorum, qui in complexionis significatione jurisdictionem aliquam obtinent, ad calorem et siccitatem inclinant (nam Ascendens eiusque dominus ☉ et stella fixa in Ascendente de natura Martis, ipsa etiam Luna et planetæ ipsam aspicientes, omnes vnanimiter ad calorem et siccitatem conspirant, ipso etiam Marte generalj Genituræ dispositore per se calido et sicco et insuper in ♈ triplicitate ignea existente), non obscure indicatur complexionem huius inclyti natj futuram inprimis calidam et siccam, quam cholericam appellant, et bilj assimilant. Quid autem hæc cholerica crasis signi|ficet et ad quas res natum inclinabit, passim e medicorum scriptis petj potest et in sequentibus etiam manifestabitur.

Nihilominus tamen quia ambo luminaria et ☿ sunt in domibus ♄ni, et ipse ☉ Horoscopi dominus cum Mercurio a Saturno in triplicitate terrea domoque ♄ opprimatur, aliquid occultæ melancholiæ subinde incidet, cuius tamen vis non ita in conspectum veniet sicut ea quæ ex hac dicta cholera procedit, eo quod Saturnus et Mercurius ambo sub |radijs Solaribus delitescant, et vires suas occultius exerant, nisi quatenus a directione vel profectione consimili stimulentur.

|DE HABITV ET CONFORMATIONE CORPORIS.

Cum priores partes Leonis in ortu cum Canis minoris lucida stella de natura ♂ reperiantur, et quia ♂ ipse Genituræ dominus in triplicitate ignea existit respiciens ☾ et recipiens Solem Horoscopi dominum ab exaltatione, significatur color corporis maxima ex parte ad rubedinem tendens, cum immixta tamen aliqua nigredine propter Saturnum vtriusque luminaris dispositorem, Solj domino Horoscopi partiliter permixtum. Membra erunt compacta grossa et fortia, amplum pectus et robusti nerui; superior tamen pars corporis erit ro|bustior et crassior inferiore. Capillj erunt ad rubedinem cum admixta aliqua nigredine tendentes, crispi et hirsutj. Quia vero ♃ existens in △ ♀ aspicit tam Ascendens quam Lunam, dat constitutionem et formam corporis pulcram, gratam, et bene proportionatam. Quantum vero ad longitudinem, erit mediocris, tendens tamen plus ad longitudinem quam breuitatem, propter Martem eleuatum et ♃ aspicientem ☾ et Ascendens. Crassitudo autem mediocritatem exuperabit increscenteque ætate plus ad densiorem habitum inclinabitur, idque præsertim quia anterior pars ☊ oritur. Cœtera omnia ad mediocrem quandam et bene proportionatam corporis dispositionem inclinant.

|DE VITIIS ET MORBIS CORPORIS.

Magna et euidentia concurrunt in hac inclyta Genitura ad valetudinariam et morbosam corporis affectionem indicia. Nam Sol luminare alterum, dominus insuper Ascendentis existens, læditur in sexta domo morborum a ♄ cui applicat, succedente statim quadrato Martis, estque simul Mercurio permixtus, qui hoc in loco Saturnj naturam induit. Vnde non obscure indicatur hunc inclytum natum admodum valetudinarium plurimisque et diuturnis morbis obnoxium futurum, idque præsertim ex affectionibus quæ a defluxu humorum vitiosorum originem trahunt, tum etiam splenis mala in|temperie, tum etiam ex cordis mala affectione et palpitatione, dentiumque crebris doloribus, et intestinorum etiam cruciatibus et torminibus recurrentibus, calculj etiam et vesicæ doloribus subinde affligentibus. Inclinat etiam talis constitutio ad inferiorum membrorum infirmitates, propter ♑ et sextam domum, vt sunt fluxus podagricj, pedum et tibiarum affectiones ex vlceribus et fistulis. Mercurij vero permixtio malum intendit et defluxiones circa pectus guttur et ventriculum auget; inprimis autem videtur hæc constitutio ♄ et ☿ cum ☉le in ♑ et sexta domo, vtroque ibidem combusto exstante, aliquid vitij et impedimentj | in lingua |et loquela natj efficere, balbutientemque vel raucam minusue expeditam pronuntiationem significare, vel simile quid in fando difficultatis; a qua tamen post 17 suæ ætatis annum, cum ☾ ad ⚹ Martis pertingit, liberari poterit. Caueat insuper a læsionibus animantium, præsertim ab equis, alijsque similibus contusionibus propter ♄ in ♑ in sexta læsum a ♂ in ♈ existente in loco sublimj. Verumtamen quia Ascendens et ☾ principalis apheta non inficiuntur maleuolarum aduersis radijs, et in beneuolj ♃ aspectu atque antiscia reperiuntur, solusque Sol Ascendentis dominus male afficitur in sexta domo, poterit nonnunquam etiam prospe|ra et satis commoda fruj valetudine, nisi quod occultis quibusdam affectionibus vel humorum defluxionibus vtplurimum obnoxius erit; conducit etiam nonnihil sextilis aspectus virtusque beneficæ ad sextam domum et priorem maleuolam significationem mitigat. Adhibita itaque bona et diligentj valetudinis prospectione et adhibitis remedijs cor principaliaque membra confortantibus et dolorificas humorum defluxiones absumentibus, poterit hanc infaustam valetudinis affectionem, si non prorsus extirpare, saltem sedare et mitiorem reddere.

Tempora vero, quibus inprimis morbis et aduersitatibus erit obnoxius, ex directionibus apheticorum locorum |superius in loco de vita commemoratis repeti possunt, quibus si profectionum etiam significationes maleuolas adiunxerimus (quamuis eorum efficacia minus valida existat) erunt hi annj ex profectionum infaustis occursibus valetudinj minus commodj: 3. 6. 9. 12. 15. 18. 21. 24. 27. 30. 33. 36. 39. 42. 45. 48. 51. 54. His etenim annis Ascendentis et ☾ profectio ad maleuolos ° Martisque radios pertingit, idque quo ad ☾ circa horum annorum mensem quartum, qui in Aprilem incidit, quo ad Ascendens vero circa mensem septimum, qui in Iulium cadit, vel circiter. Caute itaque suæ valetudinj circa hæc tempora prospiciat, præsertim si aliqua |maleuola directio simul coincidat; alias enim (vtj diximus) profectionum 3 efficacia minus valida est, nisi forte ab inferioribus causis stimuletur. Per totum vero ætatis curriculum caute et cum legitimo vsu moderationeque rerum non naturalium, suæ valetudinj consulat, cum tam euidentia fortiaque habeat morborum et afflictæ valetudinis indicia, et si forte natura ipsa per fistulam vel alia ratione emunctorium sibj fecerit, per quod se a vitiosis humoribus exonerare intendet, id, quicquid erit, non est temere consolidandum sed naturæ permittendum seipsam ab onere quo grauatur liberare, vt hac ratione valetudo et sanitas corporis eo melius conseruari poterit. |