af Tycho Brahe (1579)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1913)   Tekst og udgave
forrige næste

|TERTIA PARS. DE BONIS EXTERNIS QVÆ AD FORTVNAM PERTINENT.

RESTAT post completionem eorum, quæ ad Corpus et Animum pertinent, consideratio de ijs quæ circa Bona fortunæ externa versantur, quibus duo priora sustentantur, et sine quibus comode consistere nequeunt; quorum etiam auxilio priorum incomoditates vel prosperitates aut mitigantur aut augentur. Quid enim sanum corpus vel sublimis animus sine subsidijs externis egregij præstare poterit? Hanc itaque de Bonis fortunæ diiudicationem juxta ordinem ab initio præscriptum pertexentes, a generalj fortunæ per totum vitæ curriculum consideratione ordiamur.

|DE FORTVNA IN GENERE.

Generaliter considerando huius inclyti natj fortunam, iudico eam futuram in maximo vitæ curriculo in rebus et negotijs ferme omnibus excellenter prosperam et felicibus successibus conspicuam. Nam quatuor planetæ (quod admodum rarum est) reperiuntur in hac inclyta Genitura in suis essentialibus dignitatibus. Mars in sua domo et carpento, ♀ in sua exaltatione et carpento, ♄ in sua domo et carpento; Sol recipitur a ♂ per exaltationem, quod idem est adsi ipse in propria exaltatione constitueretur; Jupiter insuper recipit tam ♂ quam ♀ per triplicitatem. | Ipsa denique ☾ luminare temporis est in angulo in sua persona crescens lumine, adeo vt, præterquam quod quatuor planetæ reperiantur in summis dignitatibus (vtj dixi), reliqui omnes excepto solo Mercurio feliciter se habeant; qui in ♑ cum ♄no coniunctus non vsque adeo male afficitur, quo ad fortunam externam, gaudet enim ♄nj commixtione, et est in △ antisciaque suorum domiciliorum; quapropter admodum euidenter indicatur hunc inclytum natum in maxima vitæ et actionum parte futurum felicem et excellenter fortunatum, adeo vt memorabiles et gloriosi coram omnibus sint futurj eius in rebus ge|rendis successus; idque præsertim in rebus Martialibus et ijs quæ ad rej militaris tractationem pertinent; eo quod Mars præ omnibus cœteris sit vsque adeo feliciter constitutus, non solum quo ad essentiales dignitates, in suo carpento et receptione cum ☉le, sed etiam quo ad accidentales dignitates; est enim in excellentissimo cœlj loco in culmine Medij Cœlj eleuatus supra omnes alios planetas, vnde maxime illustris et memorabilis fortuna decernitur in rebus ad Martis influentiam per|tinentibus, vt in victorijs et rerum bellicarum administratione, in vrbium et populorum subactione, |in rerum mundanarum lata, cum magna autoritate, administratione, alijsque rebus magnanimiter, fortiter, et præclare gestis; tantam enim in his omnibus et similibus experietur hic inclytus natus fortunam, vt ad maximam nominis et famæ claritatem per multorum populorum regiones inde sit peruenturus. Tempora autem, circa quæ illustrior et maxime euidens apparebit fortuna, erunt ex directionibus significatorum ad suos promissores circa hos annos: 16. 18. 21. 23. 25. 30. 33. 38. 42. 45. 47. 48. 51. His enim ferme io annjs ex directionibus euidens et illustris in rebus gerendis fortuna pollicetur, vnde circa hæc tempora |hic inclytus natus occasionem arripiat et eam quæ spondetur felicitatem per propriam incuriam ne sinat præterlabj. Potest enim sapiens anima (vtj dixit Centiloquij autor) cœlorum influentiam augere vel iminuere, impedire vel promouere. Quia vero nihil ex rebus infralunaribus est omnj ex parte beatum, videtur constitutio illa Solis in sexta domo cadente, læsj ab vtroque malefica, et ☿rio Saturnificato, et quia ♄ lædit Martem in sublimj positum e sexta domo per quadratum aspectum, aliquid etiam aduersitatis in vita actionibusque externis innuere, idque præsertim causa mor|borum et ægritudinum aut etiam infidelitatis et disconuenientiæ seruorum vel vicinorum, idque præsertim circa hos ætatis annos: 9. 11. 26. 27. 28. 36. 37. 40. 41. 53. 55. 60. 61. His etenim annis vel circiter contingunt infaustæ directiones significatorum ad conuenientes promissores; circa hos itaque annos cautus sit hic inclytus natus in rebus externjs pertractandis, ne infaustam siderum significationem per occasiones spontaneas adaugeat. Nullatenus tamen erunt hæ aduersitates tantæ, vt fortunæ excellentem splendorem, de quo diximus, delere possint, sed leuiores tantum difficultates et remissionem quandam eminentis fortunæ insinuabunt. | Tantæ enim et tam raræ sunt excellentis fortunæ in hac inclyta Genitura significationes, vt aduersitates omnes, quæ incidere possunt, industria magnanimitate et accurata prospexione superarj posse minime sit diffidendum, præsertim cum ☉ recipiatur a ♂ per exaltationem, et ipse ♄, qui Solem sua coniunctione afficit, sit essentialiter bene constitutus Solemque in sua domo excipit, et quadratus ille, quo is ♂ lædit, est longus ideoque naturam trigoni induit, et ipse Mars est sublimis et fortior ideoque læsionem non recipit, vt hæc quam prius dixi significatio propterea minus valida existat. Nunc particularem fortunæ dijudicationem aggrediamur.

|DE ITINERIBVS.

Quoniam Luna cursu vagabunda in occasu existit in antiscia ♃ domini nonæ domus, et Mars Genituræ dominus est in angulo M. C., |insuper quia Sol dominus Ascendentis coniungitur ☿rio domino tertiæ domus in loco cadente, hæc omnia innuunt hunc inclytum natum plurima itinera tam longinqua quam breuia suscepturum, eritque in suis peregrinationibus præsertim longioribus prosper et fortunatus, in minoribus quasdam difficultates ratione morborum vel seruorum aut etiam ex animantibus eorumque læsionibus nonnunquam experietur propter ☿ dominum tertiæ infeliciter in sexta affectum. Et quia dominus nonæ domus ♃ est beneuolus et bene dispositus in signo aqueo in bono aspectu ♀ etiam ex signo triplicitatis aqueæ, erit in negotijs itineribusque et nauigationibus marinis plurimum fortunatus et victoriosus.

|Etsi vero in omnes ferme mundi plagas sit sua itinera directurus, loca tamen, ad quæ vtplurimum proficiscetur, erunt ea quæ versus meridiem et occasum a sua patria remouentur, propter significationem itinerum ♂ et ☾, qui ambo his mundj partibus præsunt, et in ijsdem tempore huius inclytæ Genituræ reperiuntur. Causæ vero itinerum erunt præsertim ex significatis Martis, eo quod is loca tam ♃ dominj nonæ domus quam ☿ dominj sextæ |disponat. Portendit itaque is itinera maxima ex parte futura propter res bellicas et militares et causa ducendorum exercituum resque memorabiles fortiter gerendas, tum etiam propter aulica negotia, et equitatus instituendos, eritque in his omnibus propter adeo excellentem Martis constitutionem apprime fortunatus, et gloriam emolumentumque inde adipiscetur.

Regiones vero, in quibus commodius fœliciusque suas peregrinationes instituet, erunt eas quæ ♈ et ☊ obtemperant, partimetiam quæ ♏ respiciunt, quæ quales sint, ambiguum et incertum esse judico propter incognita regnorum et ciuitatum principia, nam quæ ab Astrologis hac in parte commemorantur, |fidem non merentur. Referunt autem illj sub ♈ Germaniam, Britaniam, Burgundiam, Sueuiam, Silesiam et minorem Poloniam; sub ☊ Italiam, Siciliam, Apuliam, Bohemiam et Galliam togatam, sub ♏ Horungiam, Sueciam occidentalem, et superiorem Bauariam. In his inquam regionibus et locis felicius peregrinaretur hic inclytus natus, si vera essent quæ de eorum cum signis cœlestibus analogia opinantur Astrologi; et in locis etiam ♉ro subiectis non infeliciter versabitur, cum sit hoc signum in vndecima domo felicibus beneficarum stellarum radijs irroratum. Sunt autem opinione Astrologorum huic signo appropriata Russia, Polonia |maior, Sueciæ pars, Lotharingia, Heluetia et Franconia. In ijs vero locis, quæ ♑ obtemperant, infelicior erit et difficultates quasdam experietur. Putantur autem ab Astrologis huic signo respondere Liteonia, Saxonia, Hessia, Turingia, Marcia, et Orcades insulæ. Verum de omnibus locis commemoratis vtrum dictis signis obtemperent quia apud me magnum est dubium, nihil etiam certj in hac parte asseueratum esse volumus.

|Tempora autem ætatis, quibus maximopere ad peregrinandum ex directionibus inclinabitur, erunt hæc, primo juxta 17 vel 18 ætatis annum, cum Ascendens via directionis venit ad ⦶ ♃, | et ☾ significatrix itinerum circa idem tempus in consequentiam ad ⚹ ♂, et ⊕ insuper ad trigonum Mercurij. Deinde circa 22 annum suæ ætatis, cum Mars sua directione pertingit ad △ Mercurij dominj tertiæ domus; præterea circa 28 annum, cum ☾ venit ad antisciam Martis; item juxta 36, cum ☉ ad Lunam sua directione progreditur; deinde etiam circa 38 et 39 annum, cum ☾ per conuersam directionem venit ad ☌ ☿, per directam vero ad ⚳ ♃. Atque hi sunt annj, quibus e directionum efficacia maxime ad peregrinandum inclinabitur; poterunt tamen profectiones et reuolutiones etiam alijs quibusdam temporibus, sed minorj effectu, ad peregrinandum inclinare.

|DE EXERCITATIONE ET OPERE.

Non dubium est quin Mars in hac inclyta Genitura sit solus exercitationis significator, eo quod in angulo Medij Cœlj in loco huic administrationj maxime idoneo partiliter constituatur, vnaque Medij Cœlj dominus existat, et Lunam per ⚹ aspectum cuj ipsa applicat defluens a □ ♃ intueatur.

Is itaque cum sit excellentissime constitutus in suo carpento et receptione mutua cum Sole Horoscopj domino, significat hunc inclytum natum in suis actionibus omnibus futurum clarum felicem magnamque nominis celebritatem parj fructu coniunctam ex ijs obtenturum.

|Res vero et actiones, quibus vtplurimum occupabitur, erunt eæ quæ Mauortis naturam sapiunt, vt sunt omnes res militares, et negotia quæ ad militiam exercendam administrandamque pertinent, vt ad ordinandos ducendosque exercitus, ad oppugnationes munitionesque arcium et vrbium, ad victorias triumphosque agendos, spectant. Delectabitur etiam bombardis et earum rerum quæ igni perficiuntur tractatione, equis etiam pulcris et ornatis eorumque ad rem equestrem generositate oblectabitur; inprimis vero erit venationibus sine fastidio addictus propter Martis constitutionem in ♈, | et quia Orion Canisque minor in ortu sunt. In summa omnia negotia, quæ Martialem quandam tractationem præ se ferunt, erunt huic nato plurimum accepta, et in ijs magna cum dexteritate et pari felicitate sese exercebit, laudemque et nominis maximam celebritatem ex his consequetur.

Permixtio vero Martis cum ♀ portendit ipsum conuiuijs et compotationibus, choreisque et pulcritudinj vestimentorum addictum futurum, et in his gratiam vrbanitatemque magnam habiturum, eo quod ♀ non solum Martj per antisciam, vtj dixj, permixta sit, sed etiam in ♃ felicis △ aspectu e quinta domo constituatur in suis dignitatibus. |Nonnullæ |tamen difficultates in exercitatione et opere natj in causis rebusque Martialibus incident, eo quod ♄ e sexta domo lædit ipsum ♂ per □ aspectum, vnde vel a morbis vel seruis vel animantibus aliquid incomoditatis insinuare posset (vt prius etiam dictum est), sj Martis non adeo esset felix constitutio, qua ille dictas Saturnj molestias pessundat suaque generositate et prosperitate sibi subdit; adde quod □ ille radius est longus naturamque trigonj obtinet et procedit a signo exaltationis Martis, vnde minus nocet et potius constantiam quandam et laborum patientiam in rebus tractandis largitur.

|Videtur insuper Martis illa cum ♀ permixtio per antisciam in signo equinoctialj recipiens Solem e sexta domo illic cum Mercurio et ♄ positum, aliquo modo inclinare ad eam medicinæ partem, quæ chyrurgica est, cuj si propter alia grauiora negotia aliquam operam adhibuerit, erit ea in parte felix et dexteritatem singularem consequetur. Existimo tamen quod rebus Martialibus et ad militarem scientiam pertinentibus in tantum erit occupatus, vt præ his alia leuiora negotia curare nequeat. Ideoque ea solummodo, quæ Martialia sunt, per excellentiam tractabit, reliquis minus et quasj obiter afficietur.

|DE DIVITIIS.

Dispositor siue Almuten diuitiarum in hac inclyta Genesj est ☿, eo quod is tam in loco ⊕ quam secundæ domus carpentum obtineat; itaque cum sit in sexta domo cadente combustus et læsus ab vtroque malefica, præsertim ♄, videtur portendere hunc inclytum natum, quantum ad se ipsum attinet, in diuitijs conseruandis non satis felicem futurum sed potius sua sponte ea, quæ sibj hæreditario iure relicta fuerint, dissipaturum, et prodigaliter consumturum; quod etiam constitutio ☋ in secunda cum ⊕ comprobat. Destructionem enim rej familiaris |minatur, et prodigalitatem quandam, vtj dixj, insinuat, nisj quod secundum quorundam placita hæc ☋ in secunda constitutio fortunam in ludendo polliceatur. Damnum autem, quod habiturus est in re familiarj, videtur futurum partim ex propria incuria et profusione, partim ex infidelitate et damno seruorum vel vicinorum, et etiam in quibusdam animantibus præsertim minoribus damnum patietur. Licet vero Almuten diuitiarum ☿ eo modo infeliciter constituatur et dispendium quoddam rej familiaris minetur, tamen longe potentiores concurrunt significationes, quæ illud quicquid erit detrimenti facile resarciunt. |Primum quia ♃ generalis diuitiarum significator bene constituitur in quinta domo in △ partilj beneficæ Veneris et, quod plus est, vna cuspidem secundæ domus et locum Partis fortunæ per sextilem intuetur admodum partiliter, Venere vna eo ☍ partilem proijciente, euidens significatio cumulandarum suo tempore diuitiarum existit, id|que siue præsertim ex causis et rebus Martialibus, eo quod ♃ in domicilio Martis reperiatur cum stella fixa Bebenia, et Mars ipse secundam domum locumque Partis fortunæ per antisciam intuetur partiliter. Quapropter non obscure indicatur emolumentum et restitutionem di|uitiarum non mediocrem e rebus militaribus, victorijs, vrbium oppugnationibus, administratione bellica, et rebus personisque ad militarem disciplinam pertinentibus huic inclyto nato euenturam. Constitutio etiam ♃ in quinta domo in beneuolo (vtj dixj) aspectu ♀ pollicetur non exiguum diuitiarum incrementum e donis, largitionibus, et legationibus illustrium hominum. Deinde quia ♂ constituitur in VIIIa domo in secundo loco a septima, quæ coniugio præest, et in secundo etiam loco a ☾a generalj coniugij significatrice, estque simul cum ☊ in △ partilj ♃, et in ☍ ⊕, videtur maxime insigne et euidens diuitiarum indicium præseferre causa coniugij et mulierum, |adeo vt ea inprimis ratione sit insigne diuitiarum incrementum habiturus remque familiarem plurimum locupletaturus. Constitutio insuper ♀ in octaua domo cum ☊, vtj dixj, ipsa Almuten octauæ domus existente, ex hereditatibus et defunctis rebusque absconditis diuitiarum incrementum largitur, et in hæreditatibus defunctorumque substantijs non speratis adipiscendis fortunatum reddit. Tempora vero ex directionibus petita, quando in diuitijs conseruandis acquirendisque inprimis erit fortunatus, erunt hæc. Juxta 16 ætatis annum, quando ⊕ fortunæ directio in consequentiam venit ad △ ☉ et ☿rij sui dominj, |in antecedentiam vero ad △ ♂ optime constitutj, et circa annum 19, cum ⊕ venit ad cor ♌, illustris etiam fortuna pollicetur; deinde juxta 24 ætatis annum, cum ⊕ directione conuersa venit ad ⦶ ♃, nisj △ ♄, qui sequitur anno proximo, aliquid damnj rursus adferre poterit, quod tamen leuius erit, cum sit aspectus beneuolus. Ab hoc vero tempore vsque ad annum vel vno aut altero sequente, varia fortuna in diuitijs et bonis externis fluctuabit, e rebus tamen Martialibus subinde plurimum emolumentj hoc intermedio tempore experietur, ijs vero qui post 40 sequuntur annis duobus, de quibus dixj, inprimis felicj et lucrifera fortuna gaudebit, eo quod ⊕ circa hoc tempus per |directionem in antecedentiam venit ad ┚ ♃, et deinde ad Ascendens et Procionem. Similiter circa 52 et 53 suæ ætatis annum causa mulierum rem familiarem locupletabit, eo quod ⊕ ad △ ☾ in consequentiam tunc temporis pertingat. Verum circa 55 ætatis annum et annis aliquot sequentibus, inprimis vero circa 59 et 60 completum (si eo vsque Deus ipsj vitam prolongauerit) plurimum aduersitatis in rebus familiaribus experietur. Nam ⊕ sua directione venit ad △ ☿ male affectj et deinde ad □ ♂ et ☍ ♄, vnde in hac vltima ætate suis rebus bene consulat, ne in his aliquid detrimentj circa hæc tempora patiatur. Atque hæc de diuitijs satis; nunc ad reliqua procedamus. ||Stellæ fixæ illustriores cum loca principalia figuræ occupant, euidentem raram et maxime illustrem fortunam in maximis honoribus et dignitatibus acquirendis communj Astrologorum experientia largiuntur. Cum itaque in hac inclyta Genitura omnes quatuor cardines stellis fixis illustrioribus fulgeant (nam in Ascendente est Canis minor stella primj honoris de natura ♂ et ☿ estque exquisite in cuspide vna cum □ longo Jouis partilj, qui etiam cum stella fixa præcipua, videlicet luminosiore Lancis, collocatur; in Medio Cœlj est cingulum Andromedæ, quam stellam Mirach Arabes appellarunt, estque de natura ♀, |et vna coincidit ⚹ ☾ luminaris conditionarij ex angulo; in ipso occasu est lucida Coronæ Gnosiæ cum radijs ⒡ ♃ breuibus naturam ⚹ obtinentibus; in Imo Cœlj est Spica ♍ tptribus saltem partibus a cuspide remota; ambæ vero hæ stellæ sunt de natura beneficæ ♀), idcirco tot concurrentibus fixarum illustrium testimonijs, maximum indicium est hunc natum, etiamsi e regia stirpe oriundus non esset, ad summos honores et dignitates maximamque rerum mundanarum administrationem peruenturum, in qua summam autoritatem pari gloria coniunctam obtinebit; quanto magis huic inclyto nato e regia stirpe |oriundo talis affixarum positus maximam dignitatem et eminentiam largirj poterit. Accedit insuper ad hanc fixarum significationem optima et splendida planetarum constitutio; tres enim inter eos sunt in suis solijs siue carpentis constitutj, et ☉ dominus Ascendentis recipit dominum M. C. ab exaltatione. Est insuper ☾ luminare conditionarium angularis et exquisite cum duabus fixis in cauda ♑ tam secundum latitudinem quam longitudinem coniuncta, estque ipsa in □ ♃ breuj ipsiusque antiscia, et in ⚹ longo Martis, ex angulo Medij Cœlj. Omnium vero euidentissimum |testimonium est felicissima illa Martis constitutio in supremo cœlj cardine in suo carpento, recipiens Solem Horoscopi dominum (vtj dixj) ab exaltatione aspiciensque luminare temporis in signo masculino constitutum, estque simul in antiscia beneficæ ♀ris feliciter constitutæ, et præter hæc omnia is etiam dominus Medij Cœlj existit, vt nihil fere addi possit ad illustrem splendidam et magnificam dignitatum et honorum significationem, pari nominis et famæ celebritate coniunctam, idque imprimis ex imperio aliquo maximo et sublimj aliqua reipublicæ administratione, ante omnia vero |e rebus bellicis et exercitatione militiæ, magnis et fortibus ausis, rebusque præclare gestis, crebris et memorabilibus victorijs, cœterisque rebus et personis ad rem militarem pertinentibus, a bellj ducibus, capitaneis, viris nobilibus et strenuis, militibus alijsque hominibus laborj militarj destinatis, ingens dignitatum accessio pollicetur. Ex his enim rebus et ab his hominibus maximam autoritatem cum summa nominis celebritate sortietur, adeo |vt dignitas eius regia potentia non sit inferior futura, maximumque splendorem et subditorum erga se reuerentiam sit habitura. Nihilominus |tamen, cum nihil sit in mundo tam splendidum et magnificum, quin aliquando suas patietur aduersitates, euenient etiam huic inclyto nato quædam difficultates et incommoditates, in suis dignitatibus, tempore præsertim a directionibus infaustis, vt postea dicetur, his affectionibus minus commodis oportuno, idque præsertim eam ob causam quia Jeanett 𦐉 dominus Ascendentis cadit ab angulo in sexta oppressus ab vtroque malefica, præsertim ♄no, et idem ♄nus Martem principalem significatorem per □ lædit admodum partiliter; cumque hæc constitutio, quæ dignitatibus aduersa est, cadat in sextam domum, portendit |hanc dignitatum afflictionem euenturam a morbis quibusdam et ægritudinibus actiones et consilia impedientibus; tum etiam e seruis et subditis aliquid incomodj insinuat, præsertim quia ☿ vna permiscetur; a vicinis etiam et vilioribus hominibus et Saturninis, vt senibus et agricolis, aduersitates quasdam minatur, adeo vt aliquando etiam periculum captiuitatis vel exilij vel depositionis honorum e seruis et vilioribus hominibus sit subiturus, idque eam præsertim ob causam quia Mars Lunam ex angulo Medij Cœlj ⚹ longo pulsat, interueniente tamen beneficj Jouis antiscia. Et quia ♄, qui Martem quadrato ferit, est dominus 7æ domus, |ipso domino duodecimæ domus ☿rio ab eodem ♄ in sexta oppresso vnaque a Sole combusto, pericula captiuitatis vel exilij, vtj dictum est, non deerunt; effectus tamen, modo sibj adhibita ratione et diligentia bene prospexerit, non subsequetur, præsertim quia □ ille ♄ ad ♂ est longus et naturam trinj obtinet (vti sæpe dictum est), et ambo etiam in suis summis dignitatibus constituuntur, ipse vero Mars recipit Solem dominum Horoscopi ab exaltatione, admodum fortis et fortunatus existens, et supra ♄ omnesque alios versus cœlj fastigium eleuatus est, vnde satis indicatur |hunc inclytum natum, si quæ aliquando difficultates et aduersitates in suis dignitatibus inciderint, fortitudine magnanimitate et excellenti fortuna eas omnes facile superaturum, seque de ijs, qui suis honoribus aduersentur, inuicto animo vindicaturum, honoremque et nominis celebritatem diutissime conseruaturum.

Tempora vero ætatis, quando euidentiores successus vel etiam aduersitates in honoribus et dignitatibus experietur, erunt ex directionibus significatorum ad conuenientes promissores eiusmodj. Anno suæ ætatis 11, cum M. C. venit ad □ ♄ et ☌ ♂ |non erit felix in dignitatibus adipiscendis, sed hæc significatio minor est, cum non in conuenientem Fridariam siue ætatem incidat. Anno 12, cum ☉ conuersa directione venit ad ⚹ ♃, et anno 17, cum ad ⚹ ♀ pertingit, erit in dignitatibus obtinendis fortunatus. Anno etiam 20 vel 21, cum M. C. ad ⚹ ♀ pertingit, |et Mars dominus M. C. ad △ ☉lis pertingit, summj honores et dignitates ex rebus præsertim Martialibus portenduntur. Idem circa 25 completum, cum Ascendens ad cor ♌ pertingit, et M. C. ad ☍ ♃, et Sol etiam paulo post in antecedentiam ad △ ♂, vnde circa hoc tempus magnus successus |in honoribus et dignitatibus obtinebit. Quibus tamen paulo post juxta 27 annum aliquid incomodj præsertim quo ad res Martiales minatur, eo quod ♂ generalis dispositor per directionem ad △ ♄, qui se ab initio □ læsit, perueniat, et Luna luminare conditionarium in antecedentiam ad □ ♂ et paulo post ad ☍ ♄, in consequentiam vero eadem ad Martis antisciam, Sol vero ipse circa hoc tempus ad △ ♂ in cuspide VIæ domus per directionem in antecedentiam pertingit. Quapropter tot concurrentibus causis circa hunc 27 vel 28 annum plurimum periculj non solum valetudinj sed etiam |dignitatj et actionibus externis per occasiones aliquas inferiores, præsertim ex ijs quas commemorauimus, portenduntur. Caute itaque et diligenter circa hæc tempora suæ valetudinj dignitatj et fortunæ in rebus externis prospiciat, ne aliquid in his patiatur incomodj. Circa 30 vel 31 labentem aliquid dignitatis et honorum pollicetur causa mulierum illustrium vel ex honorato aliquo coniugio, eo quod ☾ tunc in consequentiam venit ad corpus ♀ optime constitutæ, et M.C. ad □ ☾ aspicientis se ab initio per ⚹ aspectum, et Sol paulo ante ad □ ♃ breuem pertingit, qui idcirco naturam |trigonj obtinet. Fit vero hæc directio anno 29 completo, vnde circa hæc tempora vel a 29 in 31 e difficultatibus et aduersitatibus, quibus anno 27 vel 28 obnoxius erit, sese extricabit, et honorem dignitatemque cum magna nominis claritate tuebitur. Sic etiam anno 33 completo summis honoribus decorabitur ex directione M.C. ad △ ☉. Circa annum vero 36 Martialibus negotijs implicabitur et in his difficultates quasdam experietur, eo quod Ascendens circa hoc tempus ad antisciam Martis venit, et ipse ♂ sua directione ad ♄ ⦶ applicat, vnde hoc tempus minus idoneum erit pro dignitate et honore amplificando, | sed potius e rebus superius commemoratis, præsertim Martialibus, aliquas aduersitates in dignitate et actionibus externis experietur, eritque in rebus militaribus ex voto prosequendis solito minus fortunatus. Accedit et hoc quod ☾ circa idem tempus ad Solem per directionem conuersam pertingat, qui Saturnj naturam, siquidem ipsum comburat, induit, vnde non solum in valetudine sed etiam in dignitate aliquid aduersi minatur. Circa 38 vero ætatis annum, cum ☾ ad △ beneficj ♃, qui se ab initio □ breuj aspexit et per antisciam intuebatur, pertingit, e prioribus molestijs | penitus liberabitur et prosperitatem tam valetudinis quam dignitatum et fortunæ externæ sortietur. Circa annum 40 rursus aliquas difficultates sentiet, ex directione M.C. ad △ ♄, sed statim anno 42 vel circiter, cum ♂ directione sua ad antisciam ☉ pertingit, | qui se ab initio per exaltationem recepit, in rebus Martialibus et administrationibus politicis gloriosus erit. Simile quid pollicetur directio ☉ ad antisciam ♃ circa annum 45 in consequentiam, et in antecedentiam circa idem ferme tempus ad □ ♀. Vnde felicitas in bonis externis et honoribus amplificatis circa hoc ætatis tempus duplicatur. |Circa 48 annum ætatis venit Mars via directionis ad △ ☾ luminaris conditionarij in radice angulariter in aspectu Martis collocatæ, vnde circa hoc etiam tempus non obscura erunt felicitatis in dignitatibus amplificandis incrementa, præsertim quia anno proxime antecedente Ascendens sua directione ⚹ ♃ assequitur. Accedit et hoc quod eodem tempore coincidat directio ☾ ad ☊, vnde circa hunc 48 ætatis annum non solum in felicitatibus externis sed etiam in valetudinis bona constitutione fortunatus erit. Sic etiam circa 51 ætatis annum, cum ☾ |sua directione in consequentiam ad ⚹ ☉, in antecedentiam vero ad ⚹ ♀ pertingit, honorum amplificationem, corporis sanitatem, et fortunam in rebus externis pro voto exequendis largitur. Quibus juxta 53 ætatis annum directio ☉ ad ♂ longum, qui ipsum ab initio per □ læsit, infesta erit, et valetudinj et vitæ, vt in initio suo loco dixj, periculum adducet.

Atque hæc de honoribus et dignitatibus annisque et vitæ temporibus in his prosperis vel aduersis sufficienter dicta sint, ex quibus hic inclytus natus coniectarj poterit, circa quæ potissimum |ætatis tempora fortunatior erit in dignitatibus et honoribus acquirendis vel ampliandis, vt etiam occasionem eo tempore non negligat, viceuersa etiam ex his colligere poterit, quæ tempora honori obtinendo vel amplificando aduersa minusque fauentia erunt, vt circa ea tempora iminentes aduersitates et difficultates, si non prorsus auertere, saltem lenire vel aliqua ratione subterfugere possit. Nam præusta tela minus feriunt, et quemadmodum prospera fortuna negligi et per incuriam præterirj poterit, sic aduersa vel augerj vel mitigari. Sed nunc ad reliqua progredimur.

|DE CONIUGIO.

Luna in hac inclyta Genitura constituta in septima domo duplicj testimonio significatrix coniugij existit, quæ cum sit libera a maleficarum radijs et in aspectu antisciaque beneuolj ♃, Venere altera coniugij consignificatrice proxime supra ipsam in suis dignitatibus et signo fæcundo eleuata, accedente ad felicem Veneris constitutionem trigono aspectu benefici ♃, vnde talis tamque fortis et beneuola vtriusque coniugij significatricis constitutio non saltem huic inclyto nato coniugium decernit cœlibatumque prohibet, verum etiam ipsum in coniugialj statu |futurum apprime felicem et fortunatum bonosque et speratos successus hac in parte habiturum. Nec obstat quod ♄ dominus septimæ sit in sexta |combustus lædaturque simul a ♂, siquidem is est in suo carpento essentialiter fortis, et minus principalis coniugij significator existit. Potissimum itaque de coniugio judicium a ☾ petendum erit et eius consignificatrice Venere, cuius felix, vtj dixj, constitutio gratum,jucundum, et optatum coniugium decernit. Peculiariter vero quia ♀ in VIIIa domo existit, quæ est secunda tam a ☾ quam septima domo |in beneuolo ♃ aspectu, et cum ☊, in suo carpento optime locata, pollicetur ex coniugio et causa mulierum magnam fortunam et diuitiarum copiosam affluentiam et in ipso coniugio rej familiaris euidens incrementum, eritque hac ratione in diuitijs et bonis externis fortunatior quam in ijs, quas propria industria acquiret, vel conseruare poterit. Ob hanc etiam adeo felicem vtriusque significatricis constitutionem non magnas in coniugio inchoando difficultates habebit sed sponsam facile et sine molestijs, quando eam ambiuerit, impetrabit. |Et quamuis ☾ in sepTima domo in angulo occidentis in domo ♄ constituatur, vnde secundum quorundam Astrologorum opinionem in seriorj ætate vel sane viduam in iuuenilj esset ducturus vxorem, tamen quia ☾ est lumine noua primumque e radijs Solaribus egrediens, estque in aspectu terminoque beneficj ♃, hæc coniugij retardatio vix suos habebit effectus. Verum meojudicio in prima virilj ætate circa 30 annum completum, quando ☾ per directionem corpus Veneris attingit, coniugialj federe obligabitur, vel etiam circa 38 |annum, cum ☾ ad △ ♃ per directionem pertingit et Ascendens eodem tempore Veneris opposito sese associat.

Videtur autem constitutio ☾ in septima et ♀ in ♓ in signo duplicj, ipso ♃ dispositore ♀ etiam in fæcundo signo existente, pluralitatem vxorum et binas forte coniuges decernere, nisi obstiterit constitutio ♄ domini VIIæ in sexta domo cadente et signo sterili, quod tamen priorem significationem vix infringere poterit, sed saltem aliquam debilitatem et valetudinis afflictionem coniugi decernet. Natura autem vxoris erit |partim Jouialis partim Martia, vel si binas forte duxerit, altera erit Jouialis, mitis, proba, et benefica, altera Martialis, iracunda, vehemens et imperiosa, quod tamen judicium euidentius ex ipsa vxoris Genesi petj poterit, quemadmodum et hoc quod de conuenientia vel disconuenientia coniugum ab vtriusque Genitura simul collata rectiusjudicatur. Generaliter tamen coniectando, quia dominus primæ applicat domino septimæ, conuenientiam maritj cum coniuge designat, præsertim si præcipua loca in vtraque Genesj mutuo permixta feliciter se respiciant.

|DE LIBERIS.

Quoniam ♂ dominus quintæ domus est in decima, quæ secundum Ægiptiorum placita etiam liberorum aliquam significationem obtinet, estque ibj admodum felix et fortunatus in antiscia partilj ♀ e signo |fæcundo, præsertim vero quia ♃ planeta admodum fæcundus corporaliter in quinta domo, quæ liberis destinatur, in signo fæcundo et △ aspectu fecundæ Veneris constituitur, ipsa etiam ♀ dominium sibj in XIa domo vendicante et in signo admodum fæcundo existente; idcirco tot tamque euidentibus concurrentibus sig|nificationibus, non obscure indicatur hunc inclytum natum in procreanda sobole vtriusque sexus admodum fæcundum futurum multiplicemque prolem tam masculam quam femellam habiturum, et hanc feliciter in bona corporis sanitate et felicj successu educaturum; eritque hac in parte causa liberorum admodum fortunatus, et ex ijs magnam voluptatem et plurimum gaudij capiet. Qualis vero singulorum fortuna futura sit, ex propria vniuscuiusque Genesj ex astrorum positu, qui tunc est, rectiusjudicari consentaneum est.

|DE AMICIS ET INIMICIS.

|Amicitias contrahet hic inclitus natus cum illis hominibus, in quorum Genituris loca ☉ ☾ et Ascendentis vel etiam ⊕ conuenientiam vel permutationem aliquam habent cum ijsdem locis huius Genituræ, inprimis vero cum Ascendente 9 videlicet parte ☊ vel circiter, et cum loco ☾ 17 parte ♒. Quorum itaque loca principalia his locis beneuole vel per coniunctionem radiosue beneficos aut etiam antiscias præsertim æquiualentes permixta fuerint, concordabunt amicitiamque et beneuolentiam ab hoc inclyto nato expectabunt, et horum conuersatione delectabitur. |Generaliter vero ex Arabum placitis judicando, consideratio de amicis procedit ab vndecima domo, cuj cum ♀ præsit per dominium cum participatione ☾ per exaltationem, ipsa etiam Venere cuspidem domus illius feliciter irrorante, idcirco amicitias contrahet hic natus cum hominibus inprimis de natura ♀ existentibus, vt sunt mulieres nobiles, virgines formosæ, virique nobiles, quique delicijs et voluptatibus dediti sunt; quia vero Mars est in culmine cœlorum existens Væ domus dominus, quæ etiam in amicitijs aliquam significationem obtinet, et ipse Veneri dominæ vndecimæ domus per antisciam partilem permixtus est, |erunt præcipuj amicj huius inclytj natj homines de natura Martis, quales sunt virj fortes et bellicosi, armigeri, duces, capitanej, rebusque militaribus inprimis deditj, et qui opera in igne ad armaturas aut machinas bellicas conficiendas tractant; horum enim amicitia et conuersatione plurimum delectabitur et ab his obsequium et beneuolentiam expectabit, non sine fama et gloria. Inimicj vero erunt pro parte homines Saturninj et Mercuriales, eo quod hi duo præsunt septimæ et vndecimæ domuj; verum quia ambo in sexta domo comburuntur, vilitatem |et deiectam conditionem inimicorum portendunt. Indicatur etiam ex hac constitutione quasdam clancularias |vel etiam apertas inimicitias habiturum hunc inclytum natum a seruis et subditis aut vicinis, partim etiam cum fratribus et sanguine iunctis, eo quod ☿ vna sit dominus XIIæ et IIIæ domus et domino Ascendentis coniungatur. Quia vero melior est constitutio ♀ dominæ vndecimæ domus quam ☿ dominj XIIæ, significatur hunc inclytum natum plures et præstantiores amicitias quam inimicitias habiturum, magnumque fauorem gratiam et beneuolentiam a plurimis obtenturum, | idque præsertim propter △ ♃ e quinta domo ad ♀rem XIæ domus dominam. Erunt autem amicitiæ huius natj fixæ propter ♉ signum fixum in XIa domo, cœteris significatoribus bene dispositis, et quia signum maxime fixum ascendit, Lunaque luminare conditionarium in ligno fixo cum stellis Saturninis et Jouialibus versatur. Quantum vero ad inimicitias attinet, habebit quandam disconuenientiam cum mulieribus quibusdam vidujs et adultis propter Lunam in septima domo duodecimæ domuj præsidentem, et ipsj Horoscopo aduersantem; quæ maxima ex parte clam, partim etiam aperte inimicitias huic nato mouebunt. |Quia vero Mars Genituræ dominus in suo solio feliciter in M. C. supra omnes alios planetas eleuatur, et quia dominus duodecimæ ☿ cadit, comburitur, et damnatur a maleficis, Sole domino Horoscopi supra ipsum (ob latitudinem eius meridionalem) eleuato, Marte tam ☾nam quam ipsum e Medio Cœlj deprimente, satis euidens testimonium colligitur hunc inclytum natum suos inimicos non difficulter superaturum, et victorias memorabiles de illis reportaturum, magnaque generositate et felicitate tam apertos quam occultos inimicos, cuiuscunque sexus et conditionis fuerint, superaturum eosque omnes pessundaturum et in subiectionem obedientiamque redacturum.

|DE SERVIS.

Seruorum conditio et conuenientia cum nato ex Astrologorum opinione judicatur e sexta domo; cum itaque ☿ dominus duodecimj locj, per se etiam seruorum significator existens, constituatur corporaliter in sexta domo, læsus a ♄ et ♂, combustus etiam a ☉, qui vna eandem domum sua præsentia comburit, judicatur quod hic inclytus natus ratione quorundam seruorum infortunatus sit futurus et quod damnum infidelitatemque ab ijs patietur, præsertim quia ♄ dominus sextæ domus lædit et eleuatur supra Solem dominum Ascendentis in ipsa sexta domo, quapropter quiddam incomodj in vita, valetudine, |honore, et bonis externis, ratione seruorum indicatur, quemadmodum pluribus locis superius etiam indicatum est. Erit vero hoc incommodum aliqua ex parte clancularium, quia ambo tam ♄ quam ☿ sub radijs Solaribus delitescunt. Quia vero Mars Genituræ dominus in sublimj positus in suis summis dignitatibus et receptione cum Sole Horoscopi domino eos per □ |aspectum deprimit, significatur hunc inclytum natum fortitudine et magnanimitate militarique fortuna, et industria omnes has significationes aduersitatis ratione seruorum feliciter superaturum.

|DE MORTE.

Mors actionibus humanis et fabulæ mundanæ finem imponens, judicatur ab Astrologis vtrum violenta vel naturalis futura sit, et quo præsertim ætatis tempore vitæ finem impositura sit, quatenus ad naturalem hominem attinet. Etsj vero in hac inclyta Genitura aliqua reperiantur indicia violentj exitus, quia ☉ alterum luminare in ♑. ☾ vero in ♒ ambo in signis violentis diuersis reperiuntur, Sole ipso dominium sibj vendicante in Ascendente et a ♄no domino occasus oppresso, ipso etiam Marte vtrosque per ⚡ lædente; et quia ☉ dominus Horoscopi esi io signo (vt dixj) violento afflictus a maleficis, |dispositore luminaris conditionarij ♄no similiter in signo violento, vtj dixj, versante et a Marte afflicto; e quibus indicijs aliquid periculj in morte violenta ex Astrologorum quorundam obseruationibus portendi posset, præsertim ex contusione vel casu aliquo vel ruina aut læsione ex animantibus vt equis et similibus; verumtamen quia ♀ stella benefica constituitur admodum partiliter in cuspide VIIIæ domus, in suo carpento, in trino partilj beneficj ♃ et cum ☊ Draconis, ita vt vix aliquid ad bonitatem addj possit, ipso etiam Ioue tam Ascendens quam Lunam aphetam in occasu |constitutam feliciter irrorante, judico omnem infaustam mortis violentæ significationem irritam irj, nullosque effectus, saltem pericula quædam, designaturam, præsertim si hic inclytus natus non nimis temere vel irrationabiliter se in pericula coniecerit. Judico autem ex hac constitutione ♄ni in sexta domo, qui est dominus occasus Solemque Horoscopi dominum ibidem sua præsentia lædit, quod mortis genus futurum sit ex aliquo lento sæuo et diuturno morbo, cuius originem et naturam ipsj medicj vix intelligent, qui propter Veneris constitutionem in octaua domo e nimio voluptatum corporearum |vsu et inordinata victus ratione, rerumque non naturalium (vt appellant medici) inconuenientia, originem forte sit ducturus, et lethalem ægritudinem causaturus. Tempora vero maxime periculosa, in quibus præ cœteris de valetudine ipsaque vita periclitabitur, repetj possunt ex ijs quæ superius in loco de vita in commemoratione directionis apheticorum locorum ad debitos anaretas recensuimus, ex quibus etiam sedulo consideratis liquido constabit, quæ præsertim tempora præ cœteris magis periculosa futura sint, vt circa hæc maius periculum iminere existimandum sit; præcisiorem hac in parte prædictionem adferre ab Astrologo alienum est.