af Tycho Brahe (1586)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1927)   Tekst og udgave
næste

|INSCRIPTIONES CRONEBURGENSES.

INCLYTUS hanc celsam FRIDERICUS condidit Arcem,
Nomine qui simul et sorte SECUNDUS erat,
Rex pius et justus, mitis, robustus in armis,
Qui tamen invitus prætulit arma togæ,
Cui Regina toro vixit sociata Regali,
Mechelburgiaca nata SOPHIA domo.
Quæ pariter virtutis amans, studiosa mariti,
Pignora conjugii plena decore dedit.
|Ergo ubi placatos ageret Rex impiger annos,
Structuræ tanta mole peregit opus,
Munivitque arcem, velut adspicis, haud quod in ista
Spem sibi tutelæ præsidiique locet,
Nec velut antiquo structo Babylonis ovando
Jactet, ut humana robora facta manu.
Iste dedit pœnas fastus, dum septimus annus
Cerneret amentem persimilemque feris.
Rex nihil ostentat Danus. Se credit et optat
Præsidio tutum solius eße Dei.
Scit bene, ni faveat Numen, quod robora nulla
Vel chalybe et duro facta adamante juvent.
Ergo det astrorum terræque marisque Creator,
In quo spem solo Rex FRIDERICUS habet,
Prosper ut ille diu et soboles serique nepotes
Has habitent, firma pace vigente, domos.

IN TABULA HOROLOGII.

Transvolat hora levis neque scit fugitiva reverti,
Nostra simul properans vita caduca fugit.