Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
NOBILISSIMO DOCTRINAQUE ET VIRTUTIBUS PRÆSTANTISSIMO D. TYCHONI BRAHE OTTONIDI DANO, IN CURIA KNUDSTRUP, DOMINO ET AMICO SUO PLURIMUM COLENDO. S.

AFFINEM meum, Generose Domine TYCHO, in patriam suam discedentem, absque meis literis ad te venire nolui: cum quod scirem, amicorum plurimi te facientium literas tibi non ingratas fore: tum quod vehementer ex te scire desiderem, quid de novo illo ante aliquot menses exorto sidere sentias. Mirum est, quanta sit doctissimorum et in hac arte exercitatissimorum virorum discrepans sententia. Nam alij (ut de materia non dicam) Cometam appellare volunt, alij stellam propter speciem apparentem: alij mediam quandam naturam habere asserunt. Italus quidam (nomen eius excidit) hoc sidus non novum, sed unum esse ex numero Cassiopeæ, lumine miraculose illustrat© et accenso, acerrime contendit, scripto in publicum edito, et senatui Veneto dedicato. Præterea de distantia eius a Terra magna est controversia. Alij enim id in elementarem regionem collocant, ex quorum numero noster D. PAULUS HAINZELIUS est. Alij in ætheream regionem, quorum opinioni astipulator D. PEUCERUS, APIANUS, Landgravius Hassiæ, et alij, qui tamen et in hoc dissentiunt, ut alij supra Lunam, alij supra Venerem, imo alij in primum Mobile collocare non dubitent, freti observationibus instrumentorum, doctrinæ parallaxeos, et Triangulorum. Sed quomodo una eademque doctrina ex firmis demonstrationibus extructa, potest artifices adeo incertos reddere, ut ita dissentiant? Hæc velim explices, et quid de hac re statuas, per occasionem, etiam propter communia studia literis significare ne graveris, te etiam atque etiam rogo. Id si feceris, erit mihi tam gratum, quam quod gratissimum, quod etiam tanquam testem studij et amoris tui erga me in perpetuum conservabo. Utinam hisce temporibus una vixissemus, ut observationis modum ex te cognoscere potuissem: qua in re nihil mihi gratius contigisset. Sed optando quid consequi possim, non video. Amissa bona plerunque desiderantur, id quod non mea, sed temporis culpa factum video fato quodam. Præsens ergo status boni consulendus erit.

Tu interim feliciter in Domino vale.
T. E.
Deditiss. et studiosiss.
IOHANNES MAIOR