Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHONI BRAHE EX SORORE NEPOTI CHARISSIMO.
Is, quo vita, salus, via, statque redemptio nostra,
Corporis atque animæ det tibi fausta, precor.

IAM iam literas tuas, Nepos e sorore charissime, de negotijs tuis expediendis apud fabrum ferrarium meum, per famulum tuum accepi, petitionibus tuis quam libentissime satisfacturus, nec officium ullum erga te, quem semper intime dilexi, pollicitationis in me claudier sinam. Armillas, quas, si recte memini, Ptolemaicas appellas, et pro quibus ornandis mihi cupreos circulos misisti, artifici hîc in moletrina ex tuo præscripto ornandos commisi, etiam frementibus et reluctantibus alijs, qui aquam pro conficienda farina nimium exhauriri prætendunt. Sed vereor, ne is iuxta tuam mentem Armillas istas rite parare et levigare norit. Verum, ubi ipsemet me accesseris, rectius de his dispicies. Has scribens, literas Regias accepi, ut ad suam Maiestatem sine mora veniam. Ubi autem a Regia Maiestate liberabor, Lares Huenenses seu potius Uraniburgicos, adeoque te ipsum invisam, tuis Musis thura libando.

His paucis quam feliciter vale.

STENO BILDE.