Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
MAGNIFICO DOMINO RECTORI ET CLARISS. VIRIS, REGIÆ ACADEMIÆ HAFNIENSIS PROFESSORIBUS VENERANDIS, DOMINIS ET AMICIS PERPETUO OBSERVANDIS.
S.

MAGNIFICE Domine Rector, clarissimique viri, Hafniensis Academiæ venerandi professores! Quod unanimi consensu, singulari vestro favore impellente, me nihil tale a vobis expectantem Rectoratus honoribus insignire et in Reipublicæ vestræ litterariæ per subsequens Annuum tempus Administratorem eligere non dubitaveritis, vobis omnibus et singulis reverenter habeo gratias. Ego vero præterquam quod me tanto officio digne sustinendo minime idoneum agnoscam, ideoque electionis huius rationem vestræ potius benevolentiæ et favori adscribendam censeam, quam quod revera tale aliquid a me præstari possit, gravibus insuper ijsque non paucis, hoc præsertim tempore, distrahor curis et negotijs, quo minus vestræ voluntati satisfacere et tam præclaro officio rite obeundo vacare possim. Inprimis vero ob Architecturæ in ædificiis constituendis occupationes, quibus in hac Insula, a veteri desolatione in habitabilem oram, Deo conatui nostro favente, revocanda, implicor. Quapropter reverenter et obnixe vestras Excellentias rogatas volo, ut, consideratis his negotijs, quibus hoc ipso tempore, quo vobis adesse oporteret, impedior, me a tanto munere obeundo, quod alias etiam nostris viribus impar est, excusatum habere velint. Imposterum vero, Dei nutu, liberato mihi ab hoc occupationum onere, si quid erit, quo mea tenuitas vestræ Academiæ et vobis in quocunque officij genere usui esse possit, lubens omnique conatu pro virium mensura præstare et volo et debeo. Omnemque meam operam, quacunque in re litterariæ Reipublicæ vestræque utilitati inservire possit, vobis perpetuo defero. Deus optimus et æternus, autor omnis scientiæ et veritatis, vos vestraque studia in suum honorem et publici boni utilitatem diu clementer conservet.

Valete.
Mag. et Exc. V. amantiss.
Tycho Brahe.