Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste

DOCTISSIMO VIRO MAGISTRO ANDREÆ SEVERINI WELLEIO, CONCIONATORI IN REGIA HAFFNIENSI, SUO AMICO.
S. P.

DILECTE Magister ANDREA, peto ut iam unâ cum Domino Legato meos lares Huenenses velis invisere prout pollicitus es, et roga meo nomine Dn. Magistrum LAURENTIUM, Amicum nostrum, ut unâ venire velit. Quod si Doctor IOHANNES FRANCISCUS et D. EZOCCUS velint Domino Legato comites esse et ab urbanis molestijs per aliquot dies animum recreare et cum tenui boni consulere, fecerint mihi rem gratam. De Domino Quæstore Regio scripsi Domino Legato. Quod si is me in hac Insula invisere præ negotiis publicis, quibus assidue occupatur, non detrectaverit, fecerit mihi rem gratissimam; non enim diffido ipsum, quamvis pro dignitate et meritis hoc in loco minus sollenniter excipi possit, tamen pro conditione temporis et loci boni consulturum. Vale et significa per puerum meum quid sit futurum.

Iterum vale.
T.
Tycho Brahe.