Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste

MAGNIFICO ET GENEROSO VIRO DOMINO CAROLO DANZÆO, REGIS GALLIARUM LEGATO ET CONSILIARIO PRUDENTISSIMO, AMICO SUO PERPETUO PLURIMUM OBSERVANDO.

MAGNIFICE Domine DANZÆE, Amice semper colende, pollicitus es cum ultimo Haffniæ simul essemus, te Huenenses Lares invisurum, quam primum intelligeres me huc reversum esse, quia vero interea temporis nunc e Selandia in Scaniam, nunc ex hac rursus in illam, partim Regis partim Amicorum negotijs et ex parte etiam proprijs impellentibus iactatus sum tanquam pila missus ab illis, ut noster de aulica senectute dixit PALINGENIUS, adeo ut ante hoc tempus non licuerit nisi aliquantulam requiem hîc figere. Peto itaque ut nunc promissis stare et cum Amicis quoscunque elegeris meas Penates utquamvis pro conditione temporis et loci tenues, tamen ab urbium solenni fastu animum quietis anhelantem nonnihil revocantes invisere non dedigneris. Si Dominus Quæstor Regius comitem se adiungere præ negotijs publicis, quibus occupatur, non detrectaverit, fecerit et mihi rem gratam. Scripsi M. ANDREÆ, quem puto una venturum, secumque M. LAURENTIUM nostrum adducturum. Tuum vero erit quoscunque voles unâ adducere.

Vale.
T.
Tycho Brahe.