Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste

HIERONYMUS WOLFIUS AD TYCHONEM BRAHE.

DUO Dani studiosi hâc transeuntes, qui se tua familiaritate aliquando usuros sperant, petierunt a me, ut sibi literulas ad Excellentiam tuam darem, quo se mecum fuisse probare possent. Etsi autem nuper nescio quid scripseram, neque nunc quicquam scriptione magnopere dignum habebam, tamen quia, mi nobilissime et doctissime D. TYCHO, libenter etiam absens tecum colloquor, morem illis gessi. In observatione proximæ eclipseos nostrates Astrologi omnes, alij plus, alij minus, a vero initio aberrarunt. Exquisitiora abs te expectamus. Nova quæ passim feruntur, e popularibus tuis cognosces. Augustana plæraque antiquum obtinent. Consul HAINZELIUS tibi familiarissimus superiori anno elocavit filiam, eius frater duobus filijs locupletes puellas uxores dedit. Nos Scholastici etsi rerum nostrarum satagentes, asininam fortunam æqui bonique facimus; tuæque Excellentiæ cœleste illud et beatum insulæ Uraniæ, vel potius fortunatæ, otium gratulamur.

Vale.
T. Excellentiæ studiosiss.
Hieron. Wolfius.